Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 30°39′31″N 104°3′53″E / 30.65861°N 104.06472°E / 30.65861; 104.06472

Chengdu

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Chengdu
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Res publica popularis Sinarum
Locus: 30°39′49″N 104°4′0″E
Numerus incolarum: 11 050 000
Zona horaria: UTC+8
Situs interretialis
Nomen officiale: 成都市

Gestio

Procuratio superior: Sichuan

Geographia

Superficies: 12 390 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Jinjiang District, Qingyang District, Jinniu District, Wuhou District, Chenghua District, Longquanyi District, Qingbaijiang District, Xindu District, Wenjiang District, Jintang County, Shuangliu District, Pidu District, Dayi County, Pujiang County (Sichuan), Xinjin, Dujiangyan City, Pengzhou, Qionglai City, Chongzhou, Jianyang, Sichuan

Tabula aut despectus

Chengdu: situs

Chengdu[1] seu litteris Sinicis 成都, Latine olim "Chingtum",[2] est urbs Sericae et caput provinciae Sichuan. Est Sericae omnis urbs nona quo ad numerum incolarum pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Caput regni Shu successorque urbibus antiquis adiacentibus Sanxingdui medii millennii 2 a.C.n. et Jinsha millennii 1 a.C.n. ineuntis, Chengdu florere censetur ab ultimis saeculis eius millennii, quo aevo regnum Shu anno 316 a.C.n. a regno Sinensi Qin conquisitum est.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Ab aliis civitatibus et ab urbibus Sericis fere omnibus, Chengdu per aëroplana attingitur quae ad aëroportum Shuangliu descendunt, a media urbe fere 16 chm meridiei et occidenti versus distantem, anno 1938 inceptum, anno 2001 magnopere auctum. Ab urbibus nonnullis Asiaticis, Europaeis, Americanis capitalibus atque ab aliis urbibus Asiae Orientalis maioribus, Chingtum volatu directo itur. Peregrinatorum fere 56 milia milium anno 2019 per hunc aeroportum itinera fecerunt. Ab aëroportu stationes Chengduenses meridiana orientalisque et principalis vel septentrionalis traminibus, stationes orientalis et principalis etiam laophoriis attinguntur.

Tramina ferriviaria a variis Sericae regionibus Chingtum petunt viis ferreis novem. Ab hac urbe lineae rapidiores per Chungkinam, Wuhan, Hefei, Nanchinum usque ad Sciamhaevum, per Guangyuan et Hanzhong usque ad Siganum, per Leshan et Yibin usque ad Queiyangam, denuo breviore itinere ad urbem Dujiangyan tendunt. Lineae normales a Chengdu ad Baoji, Chungkinam, Kunming, Dazhou, Lanzhou currunt.

Intra urbem atque in pagos suburbanos homines laophoria plura et subterranea ferrivia metropolitana utuntur, cuius tramina lineis octo currunt, ferriviis ad 342 chm extendentibus, stationibus 260.

Clima[recensere | fontem recensere]

Urbi Chengduensi clima est subtropicum humidum per enumerationem Köppen–Geiger, hippalo Asiae orientalis agente, in quattuor stationes divisum, hieme brevi et mitiori, aestate calida humidaque; temperatura aëris media mense Ianuario 5.5° atque mensibus Iulio et Augusto 25°, minima inter 3° et 22°, maxima inter 9° et 30°, sed minima extrema usque hodie nota −5.9 °, maxima extrema 37.3°; pluviis mense Decembri ad 5 mm tantum, mense Iulio non minus quam 225 mm, anno toto ad 870 elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 144 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 76% et 86% reperta, horis solis fulgentis mense Decembri 52 tantum, mense Augusto 155, per annum totum 1 073 tantum relatis.[3]

Fontes antiquiores[recensere | fontem recensere]

Hortus Sheng'an Guihu in urbe Chengdu viridescens

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verbum adiectivum "Chengduensis" in nominibus biologicis reperitur, e.g.Culicoides chengduensis
  2. Nomen ambiguum. "Chingtum, Chingtu, urbs in Suchuensi prov. primaria" (vide p. 268 apud Google Books). Sed hoc nomen etiam aliae urbi applicatum est
  3. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Chengdu spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 30°39′49″N 104°4′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places  Treccani • Encyclopædia Britannica
Sericae et Formosae urbes milies milium incolarum
Anqiu • Anshan • Baoji • Baotou • Bazhong • Beiliu • Bijie • Bozhou • Changchun • Changde • Changsha • Changshu • Changzhou • Chaozhou • Chengdu • Chifeng • Chungkina • Cinanum • Cixi • Dalian • Daqing • Datong • Dengzhou • Dingzhou • Dongguan • Dongtai • Ezhou • Fengcheng • Focheum • Foshan • Fuqing • Fushun • Fuyang • Fuzhou • Ganzhou • Gaozhou • Gongzhuling • Guang'an • Guigang • Guilin • Guiping • Haicheng • Haikou • Haimen • Hancheum • Hanchuan • Handan • Harbinia • Hefei • Hongcongum • Huaibei • Huainan • Huai'an • Huangshi • Huazhou • Huhehaote • Huizhou • Huludao • Huzhou • Jiangmen • Jiangyin • Jianyang • Jilin • Jimo • Jingzhou • Jining • Jinjiang • Jinzhou • Kaohsiung • Kunming • Laiwu • Lanzhou • Leiyang • Leizhou • Leshan • Lianjiang • Lianyuan • Liling • Linhai • Linyi • Liuyang • Lufeng • Luoding • Luohe • Luoyang • Luzhou • Lu'an • Macheng • Maoming • Mianyang • Nanchinum • Nanchong • Nancianum • Nanning • Nantong • Nanyang • Nan'an • Neijiang • Ningbo • Pechinum • Pingdu • Pizhou • Puning • Putian • Qidong • Qingdao • Qingyuan • Qiqihar • Quancheum • Queiyanga • Rizhao • Rongcheng • Rugao • Rui'an • Sciamhaevum • Shangqiu • Shantou • Shaoxing • Shenyang • Shenzhen • Shijiazhuang • Shouguang • Siganum • Suceu • Suining • Suqian • Suzhou Anhuiensis • Taichung • Tainan • Taipeia • Taipeia Nova • Taixing • Taiyuenum • Taizhou • Tai'an • Tangshan • Tengzhou • Tianjin • Tianmen • Tianshui • Ürümqi • Wafangdian • Weifang • Wenling • Wenzhou • Wuchuan • Wuhan • Wuhu • Wuxi • Xiamen • Xiangcheng • Xiangyang • Xiantao • Xianyang • Xinghua • Xingning • Xintai • Xinyang • Xinyi • Xinyu • Xuanwei • Xuzhou • Ya'an • Yancheng • Yangchun • Yangzhou • Yantai • Yibin • Yichang • Yingde • Yiyang • Yongcheng • Yongzhou • Yueqing • Yunfu • Yushu • Yuzhou • Zaoyang • Zaozhuang • Zhanjiang • Zhengzhou • Zhenjiang • Zhongshan • Zhongxiang • Zhucheng • Zhuhai • Zhuji • Zibo • Zigong • Zoucheng