Jump to content

Panionium

E Vicipaedia
Mons Mycale ex insula Samo spectatus.

Panionium[1] fuit delubrum commune confoederationis civitatum Ionicarum in monte Mycale situm et Posidoni Helikonio dicatum. Ibi Panionia feriae in honorem dei celebrabantur atque simul legati civitatum de rebus communibus deliberabant. Ita anno 494 a.C.n. defectio a Persis decreta est. Ipsa confoederatio saepe eodem verbo designatur quae secundum Marmor Parium iam undecimo saeculo a.C.n. condita erat..

Initio duodecim civitates illius amphictyoniae fuere ː Miletus, Myus, Priene, Ephesus, Colophon, Lebedos, Teos, Clazomenae, Erythrae, Phocaea, Chios et Samos. Tertia decima accessit Smyrna postquam Colophonii exsules in moenia recepti priores incolas Aeoles expulerunt[2] (VI saec. a.C.n. ?).

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]