Ioannes Sycutres

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ioannes Sycutres (vere Ιωάννης Συκουτρής; natus die 1 Decembris 1901 Smyrnae, mortuus die 21 Septembris 1937 Corinthi) philologus Graecus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Sycutres in Smyrna adhuc Graeca natus est, ubi illustrem Scholam evangelicam frequentavit. A magistris maxime laudatus stipendium archiepiscopo iuvante nactus est, ut Athenis ex anno 1919 studeret. Smyrna a Turcis capta studia interrupit et tamquam magister auxiliaris in Cyprum iit. Bello Graeco-Turcico peracto annis 1924 et 1925 Athenis studia universitaria terminavit antequam plures in annos iter Germanicum facturus esset. Lipsiam primo vidit sed Berolini triennium peregit. Anno ibi novissimo Operis fundati Humboldtiani adiutorio fructus est. In Alma matre Berolinensi eum maxime moverunt domini Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff, Gulielmus Schubart et Paulus Maas.

In Graeciam reversus unum annum Athenis in Arsaceo docebat et bibliothecarii munere in Academia fungebatur. Denique docens universitarius proclamatus est. Anno 1933 vocationi in Universitatem Carolinam Pragensem oboedire non potuit. Annis insequentibus saepe criticatus est ob explorationes de mollitiis corporis et intercutibus stupris et de Symposio Platonico factas. Anno 1937 semestri hiemali ineunte sibi mortem conscivit.

In Graecia ipsa Sycutres notus factus est cum Aristotelicam Poeticam et Platonicum Symposium convertisset. In Germania autem sibi gloriam peperit multis symbolis scientificis annis 1920 et 1930 exaratis. Praesertim ei fuerunt instinctus et afflamen commentariorum atque emendationum in epistulas antiquas faciendorum. Indagationes eius de vetustate et auctoritate epistularum Socraticarum, quae dicuntur, multas novas vias in philologia patefecerunt atque aperuerunt.

Ea omnia honorans Academia Atheniensis bibliothecam quandam pro isto philologo nominavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Διονύσιος Αλικανιώτης: Ιωάννης Συκουτρής. Η ζωή του: 1901–1937. Κάκτος, Athenis 2007.
  • Ioannis Kakridis: Johannes Sykutris, apud: Biographisches Jahrbuch für Altertumskunde 275 (1941), p. 37–48.
  • Alfred Körte: Johannes Sykutris †, apud: Gnomon 14 (1938), p. 62–64.
  • Costas P. Kyrris: Ὁ Ἰωάννης Συκουτρῆς καὶ ἡ Κύπρος, apud: Κυπριακὰ Χρονικά 1963, p. 368–379.
  • Παναγιώτης Μαστροδημήτρης: Ιωάννης Συκουτρής – Λίνος Πολίτης: το χρονικό μιας φιλολογικής αντιδικίας. Apud: Η Νεοελληνική σύνθεση. Θέματα και κατευθύνσεις της νεοελληνικής λογοτεχνίας. Νεφέλη, Athenis 1999, p. 315–333.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Ioannes Sycutres apud Vicifontem.