Medina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina urbe explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Medina" appellatur, vide Medina (discretiva).
Wikidata-logo.svg Medina
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Arabia Saudita
Locus: 24°28′0″N 39°36′0″E
Numerus incolarum: 1 180 770, 1 100 093, 384 535, 715 558
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: المدينة المنورة

Gestio

Procuratio superior: Al Madinah Region

Geographia

Superficies: 589 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Mecca

Almidina[1] vel simpliciter Medina[2] est urbs in Arabia Saudiana. Illuc confugit Machometus, Islamicus prophetes, in fuga illa Hegira (Arabice: Hijra) nominata. Nomen medina Arabice significat urbem. Aliquando adhibetur medinae vox in linguis Europaeis ut denotentur vici prisci civitatum Marroqui Algeriae Tunesiae. Et aliter appellatur Madīnat an-Nābi, quod significat urbem Prophetae, et "Madīnat Rasūl Allāh" tamquam civitas Missi dei et "Al-Madīna al-Munawwara" velut civitas luminosa. Ante autem, quam religio Islamica nata est, Medina appellata est Yathrebum[3] (Arabice يَثْرِب - Yaṯrib).

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 622, die duodecimo anni post initium praedicationis primi, Meccae in urbe Arabum Machometus et communitas musulmanica, quam condiderat, migrare statuerunt in vicinam civitatem Yathrebum, ut persecutiones hostium fugerent. Inde ab hoc anno Hegira appellato (quod Arabice migrationem significat) musulmani annos numerare solent. Machometus fautoresque acciti erant in civitatem Yathrebum, ut controversias inter duas tribus eius urbis ortas diiudicarent, quibus tribubus Aws Iazrayque appellationes erant.

Incolae mox maiore ex parte Machometum ducem fecerunt. In media urbe constructa est prima aedes musulmanica aedes Qubae appellata. Iam tum in illa civitate Machometi domus congregandi et disputandi locum musulmanis praebuit. Cuius structura, qua aedificio ipsi maxima quaedam aula adiuncta est, exemplo fuit ceteris templis musulmanorum. Incolae musulmanici urbis Yathrebi multis insidiis proeliisque cum polytheistis Meccanensibus decertaverunt. Novissimum autem bellum indutiis finitum est, quibus licuit Machometo reverti in civitatem natalem mense Martio anni 629. Cuius adventus conversiones eminentium virorum Meccae ad religionem novam propitiavit.

Mense postero musulmani Medinenses consilium ceperunt Meccae expugnandae. Abu Sufyan imperator Meccanensium ad defendendos hostes missus, cum ad islamum conversus esset, civitati suae deditionis remedium solum reliquit. Mecca urbs atque caput religionis novae facta est, quamquam imperii sedes adhuc Medinae remansit, donec Omaeiadum gens summam rerum Damascum transtulit.

Medinae mortuus est Machometus mense Iunio anni 632. Sepultus est in aula domus suae, quae postea conversa est in templum prophetae Al-Masyid An-Nabawī Arabice nominatum. Quae aedes altera eminentissima est post templum Meccanense, ad quam conversi inclinantur Musulmani orantes. Mecca Medinaque una sunt ei, qui Arabice Al-Haramayn Ash-Sharifayn nominantur, illi duo sancti loci.

Anno 1256, postremum Medinae mons ardens Harrat Rahat, qui appellatur periculum intulit, cum lapidibus ipsis liquefactis abundaret.

His diebus, Medinae ad sexies centena milia incolarum habitant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Continuatio Byzantino Arabica 29
  2. De nomine: Bibliotheca orientalis clementino-vaticana, Romae, anno 1728 (p. DCIX apud Google Books); Lazarus Zetznerus, Argentorati, anno 1626, Discursus Politici Singulares, De Informatione et Coactione Subditorum, p. 79.
  3. Edvardus Pocockius, Specimen Historiae Arabum, Oxonii, anno 1806 (pag. 42).


Urbes Arabiae Sauditae maximae
Asiae urbes milies milium incolarum (urbibus Indicis et Sinicis exceptis)
Adana • Ahvaz • Almata • Ancyra • Attalea • Bacua • Bagdatum • Bancocum • Bandung • Basra • Bekasi • Berytus • Busan • Cabura • Caesarea in Cappadocia • Caloocan • Canthoum • Celiabinsca • Chittagong • Crasnoiarium • Cuala Lumpuria • Dacca • Daegu • Daejeon • Damascus • Urbs Davaensis • Depok • Dubai • Emesa • Erevanum • Faisalabad • Fukuoka • Gaziantep • Gedda • Comum • Goyang • Gujranwala • Haiphongum • Halapia • Hanoi • Hirosima • Hochiminhopolis • Hyderabad • Iconium • Incheon • Isfahanum • Jakarta • Johor Bahru • Karachium • Karadsch • Kawasaki • Khulna • Klang • Kōbe • Kuangiu • Kyotum • Lahorium • Makassar • Mandalay • Manila • Mexatum • Mecca • Medan • Medina • Mausilium • Multanum • Nagoya • Novosibirscum • Omium • Osaka • Palembang • Peshawar • Philadelphia • Phnom Penh • Prusa • Pyeongyang • Urbs Quezon • Rangunum • Rawalpindi • Riadum • Saitama • Ṣanʾāʿ • Sapporum • Sirasium • Semarang • Sendai • Seongnam • Seulum • Singapura • Smyrna • Sulaimaniyya • Surabaya • Suwon • Tangerang • Tangerang Selatan • Taskentum • Tauris • Teheranum • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Ulsan • Yokohama