Tralles

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Tralles
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 37°50′53″N 27°50′43″E
Numerus incolarum: 191 037
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Aydın

Gestio

Procuratio superior: Aydın

Geographia

Superficies: 1 582 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tralles (gen. Trallium; Turcice: Aydın) sunt Turcorum urbs in Lydia, iuxta Maeandri fluminis ripas. Tralles est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Strabo adfirmat Thraces Trallium conditores fuisse. Alexandro mortuo, diadochus Antigonos Monophthalmos urbem cepit. Mox et ipse a Seleuco et Lysimacho victus est (301 a.C.n.) : tum urbs Tralles in regnum Seleucidarum inclusa est atque etiam per tempus Seleucia nominata est. Post pugnam apud Magnesiam et pacem Apamensem (188 a.C.n.) Tralles regno Pergameno evenit ac denique anno 133 a.C.n. cum toto regno urbs in provinciam Asiam inclusa est. Tum officina monetaria Pergamenos cistophoros cudebat, litteris Graecis TPA vel TPAΛ signatos.

Fontes antiqui[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 37°50′53″N 27°50′43″E • GeoNames • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades  • Encyclopædia Britannica
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!