Latinitas bona

Gaius Trebonius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Trebonius (natus circa 90 a.C.n., mortuus Smyrnae anno 43 a.C.n. mense Ianuario), vir Romanus antiquus fuit qui bellis ac rebus publicis aetatis suae interfuit, primo in partibus Caesaris ac deinde ut interfector dictatoris. Usque ad consulatum pervenit.

De Familia[recensere | fontem recensere]

Equestri familia natus est : maiores eius numquam curulem magistratum gesserant nec senatores fuerant. Homo novus itaque recte dici potest qui cursum honorum Caesaris patrocinii gratia percurrit.

De legato et amico Caesaris[recensere | fontem recensere]

Tribunus plebis Cn. Pompeio Licinio Crasso consulibus, id est anno 55 a.C.n., fuit : tum leges quae consulibus et Caesari placebant (id est "triumviris") ad populum tulit. Lex Trebonia (ex eius nomine appellata) Syriam Crasso et Hispanias Pompeio cum proconsulari imperio in quinquennium decernebat[1].

Postea ab anno 54 a.C.n. usque ad annum 49 a.C.n. legatus Caesaris in Gallia ac deinde in bello civili adversus Pompeium fuit. Anno 49 a.C.n. Caesar in Hispaniam festinans eum obsidioni Massiliae praefecit cum Decimo Iunio Bruto. Mense octobri Massilienses sese dediderunt.

Ideo anno 48 a.C.n. praetor urbanus Romae fuit. Eo anno saepissime debitorum difficultatibus cognoscendis operam dedit, dum collega Marcus Caelius Rufus, sive ex invidia sive quod Pompei gratiam adpetebat, seditiones ei movet, cum legem de tabulis novis proponeret : Trebonius qui Caesaris absentis mandata exsequebatur primo a populo male mulcatus est, sed consul Servilius Isauricus et senatus Caelium e praetura ac re publica removendum esse iudicaverunt[2]. Quem postea tumultum bellicum in agris moventem consul Servilius Isauricus vicit.

Post praeturam properanter in Hispaniam Ulteriorem missus est, ut Quinto Cassio Longino succederet, quem Caesar, ex Hispania anno 49 a.C.n. aestate exeunte proficiscens, ei provinciae praefecerat. Cassius autem tam incolarum quam partis exercitus odium meruerat ob avaritiam nimiam : quin etiam insidiis petitus et vulneratus erat. Sed iam Pompeianae partes, invidia Caesariani praesidis roboratae, in Hispania multum profecerant. Itaque post nonnullos menses Trebonius et ipse e provincia expulsus est[3], legionibus filios Pompei duces accipientibus.

Anno 45 a.C.n. consul suffectus per tres menses (octobrem, novembrem, decembrem) sub Caesare dictatore fuit qui collegam ei dedit Quintum Fabium Maximum : nam illo anno Caesar diu consul sine collega mansit. Deinde magistratum abdicavit et successoribus tradidit (quod tum primum in historia Romana fiebat, consulem nec impeditum nec mortuum eundem non per totum annum in imperio manere ; postea vero sub imperatoribus ita fieri solebat ut per duos menses consulatum gererent et successores acciperent[4]). Post consulatum Trebonius proconsul in Asiam, provinciam ditissimam et exoptatissimam, profecturus erat cum ...

De interfectore Caesaris[recensere | fontem recensere]

Unus e coniuratis fuit qui Idibus Martiis anno 44 a.C.n. Caesarem dictatorem in Curia necaverunt : nam eo die Marcum Antonium consulem de consilio ad portas sermone retinuit, ne in Curiam intraret[5]. Cur post tanta beneficia accepta illi coniurationi interfuerit, incertum est. Nonnulli putant eum Ciceronis amicitia - commercium enim epistularum inter eos fuit - a Gaio Caesare alienatum esse. Nisi fortasse ea de causa quod, multorum Romanorum exemplo, reges et regnum oderat.

In provincia Asia proconsul operam dedit, ut provinciae exercitusque partis orientalis imperii Romani in Gai Cassii et Marci Bruti coniuratorum potestatem venirent atque vectigalia provinciae suae eis tradebat, Romam non mittebat. Non satis cautus tamen fuit: nam initio anni 43 a.C.n. a Publio Cornelio Dolabella, qui Marco Antonio favebat et in provinciam Syriam iter faciebat, Smyrnae circumventus est atque caput eius abscisum militibus ludibrio fuit quocum velut pila ludebant[6]. Quod caput ad statuam Gai Caesaris, cuius neci interfuerat, abiectum esse apud Dionem[7] legimus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dio Cassius 39.33. Plut. Pompeius 52 et Cato minor 43.
  2. Dio Cassius 42.22-23.
  3. Dio Cassius 43.29.
  4. Dio Cassius 43.46.
  5. Plutarchus, Brutus XVII.
  6. Appianus BC III,101. Cicero de crudelissimis cruciatibus insuper loquitur.
  7. 47.29.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Appianus, libro tertio Bellorum civilium 4, 18, 97-101, 253.
  • Aulus Hirtius, libro octavo de Bello Gallico capitulis 6,11,14,46 et 54.
  • Caesar, libro quinto de Bello Gallico capitulis 17 et 24 ; necnon VI,33 ; VII,11 et 81.
    • de Bello civili I,36 ; II,1-16 ; III,20-21.
    • de Bello Alexandrino (incerto auctore, non ab ipso Caesare) : LXIV,2.
  • Cicero, secunda Philippica capitulis 27,30 et 34.
    • undecima Philippica, passim de morte Trebonii.
    • tertia decima Philippica, capitulis 22-23 et 37-39.
    • libro undecimo Epistularum ad Atticum : 6(3) necnon libro quarto decimo ep. 10 et libro octavo ep. 3.
    • libro secundo Epistularum ad Brutum, ep. 3.
    • libro decimo Epistularum ad familiares epistula 28, necnon XII,16 (ab ipso Trebonio scripta) et XV,20-21.
  • Dio Cassius libro XLVII Historiae Romanae cap. 21, 26, 29 necnon libro XXXIX cap. 33-35 et XLIV cap. 14, 19.
  • Plutarchus, Pompeius 52.
    • Cato minor 43.
    • Antonius 13
  • Titus Livius, Periochae 119.
  • Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capitulis 56,61,69.

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Rohr Vio (Francesca), 'Publio Cornelio Dolabella, ultor Caesaris primus. L'assassinio di Gaio Trebonio nella polemica politica del post cesaricidio', Aevum 2006(81) : 105-119


Antecessores:
Gaius Iulius Caesar IV, sine collega ad diem 1 Octobris
Consul
45 a.C.n.
cum
Quinto Fabio Maximo
Successores:
Gaius Iulius Caesar V et Marcus Antonius I