Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Mumbai

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Mumbai
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: India
Numerus incolarum: 12 442 373±0
Zona horaria: UTC+5:30
Situs interretialisNomen officiale: Мумбаи

Gubernium

Praefectus: Snehal Ambekar

Geographia

Superficies: 603±1 chiliometrum quadratum

Tabula geographica

Mumbai: situs
Templum Mumbadevi deae Hinduisticae, ex qua urbs Mumbai appellatur.
Naves in Portu Bombayano, circa 1731. Urbs medio saeculo duodevicensimo facta est locus commercii magni momenti.
Mumbai is on a narrow peninsula on the southwest of Salsette Island, which lies between the Arabian Sea to the west, Thane Creek to the east, and Vasai Creek to the north. Mumbai's suburban district occupies most of the island. Navi Mumbai is east of Thane Creek, and the Thane District is north of Vasai Creek.
Mumbai in duobus districtibus vectigalis consistit: in urbe propria et suburbio.
Despectus in regionem metropolitanam Mumbai, ex satellite Landsat 5, 30 Ianuarii 2011.
Mumbai est commercialis et ad aerarium pertinens Indiae caput, atque principia multarum institutionum primarum in urbe sita sunt. Hic videtur Nexus Maritimus Bandra-Worli (Bandra-Worli Sea Link), caeliscalpiis in scaena.
Caeliscalpia Mumbaiensia noctu videntur.
A brown building with a central tower and sloping roofs surrounded by trees. A grassy ground and a coconut tree are in front of it.
Forum Altum Bombaiensis auctoritatem super Maharashtram, Goa, Daman et Diu, atque Dadra et Nagar Haveli habet.
A white building with a triangular façade and wide stairs
Asiatica Bombayae Societas (Anglice Asiatic Society of Bombay) est una ex veterrimis bibliothecis publicis in urbe sitis.
Ganesh Chaturthi, feriae populo gratae Mumbai, venerationem Ganeshae implicit. Hic vehementius monstrata est publica imago Ganesh populo grata, Lalbaug in loco conservata et Lalbaugcha Raja appellata.
Bursa Mumbaiensis.

Mumbaī,[1] scriptura Devanagari मुंबई (Latine olim Bombainum)[2][3] est caput Maharashtrae, civitatis Indiae. Id est urbs maxime habitata in India, et quarta a maxima in orbe terrarum, cum numero civium in regione metropolitana circa 20.5 milliones. Cum regionibus urbanis propinquis, inter quas urbes Navi Mumbai et Thane, id est una es maxime habitatarum regionum urbanarum in orbe terrarum.[4] Mumbai in occidentali Indiae litore patet, et profundum portum naturalem habet. Anno 2009, urbs nominatum est una ex urbibus mundi alpha.[5] Mumbai praeterea est divitissima urbs in India,[6] et maximum GDP omnium urbium in Asia Meridiana, Occidentali, et Media habet.

Septem insulae quae Mumbai una constituunt olim erant coloniae piscatui dicatae. Insulae nonnulla saecula erant in dicione continuorum imperiorum vernaculorum antequam Imperio Portugalliae et deinde Societati Indiae Orientalis Britannicae concederentur. Medio saeculo duodevicensimo, Mumbai a consilio Hornby Vellard denuo configuratum est,[7] quod regionem inter septem insulas ex mari repetere molitum est.[8] Consilium, ante 1845 cum constructione maiorum viarum et ferriviarum confectum, Bombay in maiorem portum maritimum in Mari Arabico convertit. Evolutio oeconomiae et educationis saeculo undevicensimo fuerunt proprietates urbis; quae firma Motus Libertatis Indicae fundamenta saeculo vicensimo ineunte facta est. India anno 1947 liberata, urbs in Civitate Bombayana constituta est, atque anno 1960, post Motum Samyukta Maharashtra, Maharashtra civitas nova creata est, Bombay capite. Urbs Mumbai anno 1996 publice nominata est,[9] ex Mumbadevi, dea Koliensi.

Mumbai est Indicum commercii oblectamentique caput, atque erga fluxionem ad aerarium globale pertinens una ex maximis decimis commercii sedibus,[10] 5 centesimas GDP Indiae generans,[11] et rationem de 25 centesimis productionis industrialis, 70 centesimis mercaturae maritimae in India (Mumbai Port Trust et JNPT),[12] et 70 centesimis transactionum capitalis in oeconomia Indiae reddens.[13] Urbs institutiones magni momenti ad aerarium pertinentis sicut Reserve Bank of India, Bombay Stock Exchange, National Stock Exchange of India, Securities and Exchange Board of India, et corporata multarum societatum Indicarum et corporationes multinationales praesidia habet. Urbs etiam est locus nonnullorum Indiae optimorum institutorum scientiae et energiae nuclearis, sicut Bhabha Atomic Research Centre, Nuclear Power Corporation of India, Indian Rare Earths Limited, Tata Institute of Fundamental Research, Atomic Energy Regulatory Board, Atomic Energy Commission of India, et Department of Atomic Energy. Urbs etiam est locus Indicae pellicularum et televisionis industriae Hindi (Bollywood) et Marathi. Quia Mumbai occasionem commercii et melioris normae vivendi dat,[14] urbs ad se profectionem omne ex India attrahit, et vicissim fit "olla dissolvendi" multarum communitatum et culturarum.

Mumbai nota est urbs naturaliter profana, sed nonnullas oppugnationes terroristicas post initium saeculi vicensimi primi passa est. Multi homini mortui sunt et multae proprietates damno in tumultibus communalibus annorum 1992–1993 et bombardamentis anni 1993 adfectae sunt.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Nomen huius urbis sub forma Manbai anno 1507 reperitur in opere Arabico Mirat-i-Ahmadi de historia Guzaratae. Mox idem nomen Lusitanice legitur sub forma Bombaim (a Portugallensibus usque hodie usitata) in commentariis Caspari Correia quibus titulus praeponitur Lendas da Índia.[15] Sed Garcias ab Orta anno 1563 formas Mombaim et Bombaim praebet. Ille enim in libro suo medicamentorum et condimentorum de fundo suo iuxta hanc urbem posito loquitur et de plantatione arecarum.[16] Urbs Anglice appellatus est Bombaim (sicut Lusitanice) anno 1673, Bombeye anno 1676, Bombay crebriter ab anno 1711.[17]

Clima[recensere | fontem recensere]

Urbi Mumbai clima est tropicum savanense per enumerationem Köppen–Geiger, mensibus siccis septem quotannis, pluviis mense Iulio ad maximum incidentibus statione mitiore a mense Decembri incipiente, calidiore a mense Martio, hippalo autem saeviente a mense Iunio usque in Octobrem a parte austro-occidentali; temperatura aëris minima mense Ianuario 17° atque mensibus Maio et Iunio 23°, maxima inter 29.5° mense Augusto et 33.5° mensibus Novembri et Maio, sed minima extrema usque hodie nota 7.4° die 27 Ianuarii 1962, maxima extrema 42.2° die 14 Aprilis 1952; pluviis a mense Ianuario ad Aprilem fere 1 mm tantum, mense Iunio 523 mm atque Augusto 530 mm, mense Iulio haud minus quam 800 mm, anno toto ad 2 147 mm media urbe elevatis et 2 457 in suburbio, pluvio diurnali omnino maximo 944 mm die 26 Iulii 2005; diebus pluviosis per annum totum fere 79 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 67% et 86% reperta, horis solis fulgentis mense Iulio 73, mense Maio 296, per annum totum 2 583 repertis.[18]

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Archiepiscopus Mumbaiensis in Radio Vaticana, Nuntii Latini 2 Decembris 2008.
  2. "Bombainum": (vide p. 418 apud Google Books) (pp. 40, 44 apud Google Books)
  3. "Bombaynum": Paulinus a S. Bartholomaeo, India Orientalis Christiana (Romae, 1794) p. 55 et alibi; "Insula de Bombaim" (1677) s.v. "Bombay" in H. Yule, A. C. Burnell, Hobson-Jobson. 2a ed. (Londinii: Murray, 1903) archive.org dsal.uchicago.edu; etiam "Bombaya": cf. Bombayae in urbe.
  4. "Population of urban agglomerations with 750,000 inhabitants or more in 2007 (thousands) 1950–2025 (India)". Department of Economic and Social Affairs (UN) .
  5. "GAWC World Cities Ranking List". Diserio.com .
  6. "India needs cities network for easy rural-urban shift – Economy and Politics". livemint.com. 3 Augusti 2009 .
  7. Dwivedi & Mehrotra 2001, p. 28.
  8. "Once Upon a Time in Bombay". Foreign Policy. 24 Iunii 2011 .
  9. "Bombay: History of a City". Bibliotheca Britannica 
  10. "Mumbai, a land of opportunities – Times Of India". Timesofindia.indiatimes.com. 20 Iulii 2011 .
  11. "Mumbai Urban Infrastructure Project". Mumbai Metropolitan Region Development Authority (MMRDA) .
  12. "10 worst oil spills that cost trillions in losses: Rediff.com Business". Business.rediff.com 
  13. "Navi Mumbai International Airport" (JPG). City and Industrial Development Corporation (CIDCO) .
  14. Corporation, Marshall Cavendish (September 2007). World and Its Peoples: Eastern and Southern Asia. Marshall Cavendish. p. 451. ISBN 978-0-7614-7631-3 
  15. Gaspar Correia, Lendas da Índia (ed. 1858) p. 926, de anno 1508 narrans
  16. Garcia de Orta, Colóquios dos simples e drogas he cousas medicinais da Índia (ed. 1891/1895) vol. 1 p. 326, vol. 2 p. 101
  17. Fons principalis historiae nominis: "Bombay" in H. Yule, A. C. Burnell, Hobson-Jobson. 2a ed. (Londinii: Murray, 1903) archive.org dsal.uchicago.edu
  18. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Commentationes diurnariae
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Mumbai spectant.
Indiae urbes milies milium incolarum