Aristoteles Onases

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Aristoteles Onases
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 20 Ianuarii 1906, 15 Ianuarii 1906; Smyrna
Obitus: 15 Martii 1975; Noviliacum ad Sequanam
Patria: Graecia, Argentina
Nomen nativum: Αριστοτέλης Σωκράτη Ωνάσης

Familia

Genitores: Socrates Onassis; Penelope Dolagu
Coniunx: Tina Onassis Niarchos, Iacoba Kennedy Onassis
Proles: Alexandros Onassis, Christina Onassis

Memoria

Sepultura: Skorpios
Aristoteles Onases 1970.

Aristoteles Socratis f. Onases (Graece: Aριστοτέλης Σωκράτη Ωνάσης;[1][2] natus Smyrnae die 15 Ianuarii 1906; mortuus Noviliaci ad Sequanam die 15 Martii 1975) fuit divitissimus navium dominus Graecus, qui etiam extra Graeciam clarissimus fuit inter alia quia theatri lyrici cantricis Mariae Callas amans fuit et postea quia die 28 Octobris 1968 Iacobam Kennedy, praesidis Americani Ioannis F. Kennedy viduam, in matrimonium duxit.

Smyrnae illustrem Scholam evangelicam frequentaverat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sub simulacro eius nomen cum patronymo inscribitur, "ΑΡΙΣΤΟΤΕΛΗΣ ΣΩΚΡΑΤΗ ΩΝΑΣΗΣ 1906-1975": "Ο ανδριάντας του Αριστοτέλη Ωνάση στο Νυδρί"
  2. "Tα ίδια αρχικά με τα δικά του Aριστοτέλης Σωκράτη Ωνάσης φρόντισε να δώσει στο μοναχογιό και κληρονόμο του": "AΦIEPΩMA. Mαρία Kάλλας: ο μύθος μιας ντίβας"

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon