Politica (Aristoteles)

E Vicipaedia
Descriptio Aristotelis constitutionum.

Politica vel De Republica (Graece Πολιτικά) est opus Aristotelis de civilitate et constitutionibus.

De texto nobis tradito[recensere | fontem recensere]

Opus non perfectum est et praeter finem nonnullae partes intra libros decidere aut numquam scribi potuerunt. Aristotele iam mortuo publicatum creditur ita ut nonnulli eruditi viri diversas partes atque etiam materiae ordinationem alius aliter secundum opinionem suam ad Theophrastum vel alios discipulos vel posteriorem editorem referre voluerint. Nam quaestiones aliquae bis tractantur non eodem modo et dispositio praenuntiata non semper impletur. Nec mirumː nam Politica inter esotericos libros ponenda sunt qui ad publicationem et profanos non statim destinantur sed intra scholam cum discipulis diu elaborantur atque quotienscumque magister novas lectiones de re facit emendantur atque continuantur. Quae causa fuisse videtur inaequalitatis quae lectores perturbat.

De novitate incepti[recensere | fontem recensere]

Non tantum ut praecessores opinionem suam de optima constitutione divulgat sed etiam veras respublicas recenset atque exempla ex eis ducit[1] quomodo illae constitutiones emendari atque durare possint (praesertim libris IV-VI). Nam seriem constitutionum ad quas multi auctores antiqui alludunt ipsum cum discipulis publicasse scimus. Itaque scientiarum politicarum et socialium longinquus praecursor quibusdam videtur. Nihilominus tempore quo sub eius oculis monarchiae Hellenisticae et magna imperia nascebantur, parvos fines civitatis Graecae tralaticiae non evadit quia illud genus civitatis ad bonum civem et beatam vitam creandam ei necessarium videtur.

Summarium[recensere | fontem recensere]

Octo libri Politicorum nobis traditi sunt:

  • I. 'Hominem esse politicum animal'[2] et civitatem non minus quam familiam ab ipsa natura creatam[3]. Deinde de familia (hoc est in primis de domino et servo sed etiam de marito et uxore atque de patre et liberis) et oeconomia domestica necnon de usura theoretice disputat. Nam familiam primam partem civitatis esse existimat.
  • II. Aristoteles optimas civitatum formas recenset atque eorum vitia ostendit tam apud scriptores qui constitutiones ideales descripserunt (Platonis Politeia et Leges, Phaleas Chalcedonius, Hippodamos Milesius) quam in civitatibus quae tunc optime constitutae habebantur (Sparta, Creta, Carthago).
  • III. De cive et de populo (cap. I-V), de variis civitatum generibus (VI-IX), de politica potestate ( (IX-XIII), de typis monarchiae e quibus monarchiam absolutam (παμβασιλεία) tantummodo longius tractat (quia sola constitutio separata aestimanda est) ac postremo de legis necessitate. Cives sunt ii qui aliquo modo iudicandi deliberandique potestatis participes sunt[4]. A Socrate (vel Platone) dissentit cum negat eandem esse civilem virtutem atque hominis boni virtutemː nam boni civis virtus non absolute definitur sed alia in alia constitutione videtur et ex officio in civitate pendet[5]. Eadem esse potest tantum in eo qui in civitate ideali gubernat. Aristoteles omnis civitatis finem in utilitate publica et beata vita civium (τὸ εὖ ζῆν) ponit[6]. Civitates quae hunc finem adfectant rectas civitates (ὀρθαὶ πολιτείαι) appellat e quibus tria genera secundum numerum gubernantium distinguitː si unus gubernat monarchia, si pauci aristocratia, si plurimi vel omnes cives 'politia' hoc est respublica. Econtra si gubernantes non communem sed suam utilitatem respiciunt illa tria civitatum rectarum genera corrumpuntur et e monarchia fit tyrannis (dominatio unius[7]), ex aristocratia oligarchia (divitum dominatio, plutocratia), e republica democratia (pauperum dominatio)[8]ː quae sunt παρεκβεβηκυίαι πολιτείαι (civitates depravatae). Historice primis monarchiis Homericorum temporum successisse oligarchias, oligarchiis tyrannides, postremo tyrannidibus democratias credit.[9]
  • IV. Libro quarto Aristoteles non iam ad idealem sed ad veras constitutiones circum se vigentes respicere coepit (tum enim eius discipuli monographias per civitates parabant e quibus Atheniensium respublica sola nobis exstat). Quamquam multi in oligarchias et democratias eas dividunt ostendit plura genera esse cum democratiarum tum oligarchiarum prout alia pars civium in alia civitate praepollet. Secundum ethica principia quae alibi explicavit ex possibilibus constitutionibus optimas et maxime diuturnas stabilesque existimat eas ubi media classis dominatur (cives enim dividit in pauperes, divites, medios). Nam media civium pars extrema ad dissensiones provocantia cohibet reprimitque. Postremo de magistratibus et ceteris administrationis officiis disputat quae in unaquaque constitutione instituenda sint, a quibus et e quibus et utrum electione an sorte.
  • V. Mutatio constitutionis, res novae. Aristoteles causas enumerat cur respublicae omnis generis saepe perturbentur, corrumpantur atque nonnumquam pereant et in aliam formam mutentur (cap. I-IV). Deinde (V-XII) per constitutionis typum corruptionis frequentissimas causas necnon remedia quibus diuturniores atque stabiliores fieri possint recenset. In hoc libro monarchiis (tyrannidibus et regnis) maximam curam adhibet atque demonstrat tyrannidem ex omnibus minime stabilem esse. Postremo breviter Platonis opinionem in Politia de rebus novis refutat. Liber ex abrupto explicit sine conclusione.
  • VI. Quaestiones quas libro quinto de monarchiis tractavit nunc in hoc libro de democratiis (cap. I-V) et oligarchiis (cap.VI-VII) tractat, elementa oligarchica, quae ad genus censum peritiam spectant, a democraticis, quae ad libertatem aequalitatem iustitiam potius spectant, distinguens quamquam mixtas formas occurrere fatetur. Postremo de magistratibus qui et quot omnibus rebus publicis necessarii sibi videantur prout cives numerosi aut pauciores sint disserit.
  • VII. Ad optimam civitatem describendam redit quae cives beatos faciat. Quoniam autem summum bonum et beata vita tam hominum quam civitatum in actione bona cum virtute peracta consistit Aristoteles imperialismum reicit et civitates bellicam virtutem solam colentes vituperat (cap. I-III). Deinde de numero et qualitatibus civium, de finibus civitatis, de situ urbis et portus, de communibus conviviis (συσσίτια), de salubritate et oeconomia breviter tractat (IV-XII). Ultima pars (XIII-XVII) ad educationem civicam pertinet tam physicam quam moralemː postquam finem et principia commemoravit, de matrimonio, generatione et prima aetate disserit.
  • VIII. Ut libro septimo exeunte de educatione in optima civitate disputat. Primum pueros et adulescentes ab ipsa civitate instituendos esse adfirmat nec illam curam parentibus aut privatis hominibus relinquendam[10], quod illo tempore in plerisque civitatibus fieri solebat[11] (excepta Sparta et paucis aliis civitatibus). Etenim unitas civitatis ex unitate institutionis pendet. Deinde tralaticiam Graecorum educationem in gymnastica (cap. IV) et musica (cap. V-VII) consistentem defendit[12]. Dum corpora adhuc crescunt modicam exercitationem praecipit quae vires naturales non exhauriat[13]. Musicam non ut oblectamentum aut animi remissionem docendam esse existimat sed quia animam moveat atque moralem vim habeat[14]. Modus Dorius ad pueros instituendos maxime idoneus ei videtur[15]. Nec artem athleticam aut musicam ab adulescentibus ita exercenda esse ut Olympiis vel aliis certaminibus certare possent sed velut propaedeuticam ad civicam et beatam vitam libero viro idoneam. Explicit ex abrupto liber nec finem habet.

De posteritate[recensere | fontem recensere]

Aristotele mortuo Theophrastus eius politicas investigationes continuavit. Mutationes tum ab Antipatre et Demetrio Phalereo in constitutionem Atheniensem introductas ad Aristotelicas notiones referri possunt quoniam civitatem cum censu minimo 2000 drachmarum coniunxerunt. Ita pauperes e civitate eiciendo extremam democratiam recusabant et medias classes promovebant. Sed quod veteris civitatis exemplar iam obsolescebat (in foederibus ut foedere Achaico aliquamdiu supervixit) aliae sectae philosophicae (Epicurismus, stoicismus) responsa meliora ad vitam in magnis imperiis dabant. Aristotelis Politica in oblivionem incidisse videbantur. Fortasse liber sextus Polybii Historiarum de constitutione mixta apud Romanos aut cyclo (κύκλωσις) constitutionum sibi naturaliter succedentium ex Aristotele aliquid sumpsit et Cicero in De Republica Politica saltem legisse videtur. Tum enim opera esoterica a Sylla ex Oriente secum vecta apud grammaticum Tyrannionem legenda erant. Paulo post Andronicus Rhodius magnam editionem dedit.

Vera tamen et praecipua posteritas tertio decimo saeculo apparet cum Guilelmus de Moerbeka textum Latine primus vertit et Thomas Aquinas doctrinam Christianam rationalismo Aristotelico confirmare conatur et locupletes Politicorum commentarios edidit. Statim magna auctoritate fruebatur. Citari possunt Albertus Magnus, Franciscani Oxonienses ut Rodgerus Baco, alibi Iacobus Viterbensis, Dantes Alagherius (in De Monarchia), Marsilius Patavinus, atque etiam iurisconsulti papae Bonifacii VIII qui argumenta in lite adversus Franciae regem Philippum IV in Aristotelicis opinionibus et notionibus quaesierunt. Non fuit deinde scriptor politicus alicuius momenti qui Aristotelem ignoraret sive Nicolaus Machiavelli, sive Marsilius Patavinus, sive Iohannes Bodinus, Erasmus, Hobbius, Spinoza, Iohannes Lockius, Montesquieu, Rousseau... Adeo unum e maximis operibus politicis universis sunt Politicaǃ

Editiones et commentarii[recensere | fontem recensere]

Veteres editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

Editiones recentiores[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Latine[recensere | fontem recensere]

Barbare[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide quae scribebat in Arte Rhetorica I.4.13ː δῆλον ὅτι πρὸς μὲν τὴν νομοθεσίαν αἱ τῆς γῆς περίοδοι χρήσιμοι (ἐντεῦθεν γὰρ λαβεῖν ἔστι τοὺς τῶν ἐθνῶν νόμους).
  2. I.9 (1253a)ː διότι δὲ πολιτικὸν ὁ ἄνθρωπος ζῷον πάσης μελίττης καὶ παντὸς ἀγελαίου ζῴου μᾶλλον, δῆλον.
  3. Quam opinionem secutus est Ciceroː naturalis quaedam hominum quasi congregatio (Respublica I.25.9)
  4. III.1.12 (1275b)ː ᾧ γὰρ ἐξουσία κοινωνεῖν ἀρχῆς βουλευτικῆς ἢ κριτικῆς, πολίτην ἤδη λέγομεν εἶναι ταύτης τῆς πόλεως, πόλιν δὲ τὸ τῶν τοιούτων πλῆθος ἱκανὸν πρὸς αὐτάρκειαν ζωῆς.
  5. IV.4.5 (1277a)ː οὐκ ἂν εἴη μία ἀρετὴ πολίτου καὶ ἀνδρὸς ἀγαθοῦ... ἀνάγκη μὴ μίαν εἶναι τὴν τῶν πολιτῶν πάντων ἀρετήν.
  6. III.6.2-5 et 11. Cf ibidem 9.13ː τέλος μὲν οὖν πόλεως τὸ εὖ ζῆν, ... τοῦτο δ’ ἐστίν, ὡς φαμέν, τὸ ζῆν εὐδαιμόνως καὶ καλῶς. Cf Cicero, Respublica V.6 fragm. 8.1ː sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est.
  7. Nam regia auctoritas eadem est atque patris erga liberos, tyranni potestas eadem atque domini erga servos, quod opportunum non est quoniam cives liberi homines sunt.
  8. III.5-6.
  9. III.15.11-13.
  10. VIII.2.1(1337a)ː ὅτι μὲν οὖν νομοθετητέον περὶ παιδείας καὶ ταύτην κοινὴν ποιητέον, φανερόν·
  11. VIII.3.1ː μὴ κατ᾽ ἰδίαν, ὃν τρόπον νῦν ἕκαστος ἐπιμελεῖται τῶν αὑτοῦ τέκνων ἰδίᾳ τε καὶ μάθησιν ἰδίαν, ἣν ἂν δόξῃ, διδάσκων.
  12. Plato, Politia II.17sqq. At Aristoteles in introductione litteras quoque et picturam linearem memorabat.
  13. VIII.4.7(1338b)ː μέχρι μὲν γὰρ ἥβης κουφότερα γυμνάσια προσοιστέον, τὴν βίαιον τροφὴν καὶ τοὺς πρὸς ἀνάγκην πόνους ἀπείργοντας, ἵνα μηθὲν ἐμπόδιον ᾖ πρὸς τὴν αὔξησιν.
  14. VIII.5.24(1340b)ː φανερὸν ὅτι δύναται ποιόν τι τὸ τῆς ψυχῆς ἦθος ἡ μουσικὴ παρασκευάζειν, εἰ δὲ τοῦτο δύναται ποιεῖν, δῆλον ὅτι προσακτέον καὶ παιδευτέον ἐν αὐτῇ τοὺς νέους.
  15. VII.7.12(1342b)ː φανερὸν ὅτι τὰ Δώρια μέλη πρέπει παιδεύεσθαι μᾶλλον τοῖς νεωτέροις.
  16. S. Thomæ Aquinatis doctoris angelici in libros politicorum Aristotelis expositio / cura et studio P. Fr. Raymundi M. Spiazzi,..., Romae, Marietti, 1951
  17. Maistre Nicole Oresme, Le livre de Politiques d'Aristote. Published from the Text of the Avranches Manuscript 223. With a Critical Introduction and Notes by Albert Douglas Menut, Philadelphiae, 1970. Recensio critica

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]