426 a.C.n.

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annus 426 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.

Millennia: millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1
Saecula: saeculum 6 a.C.n. · saeculum 5 a.C.n. · saeculum 4 a.C.n.
Anni: (431 a.C.n.) · 430 a.C.n. · 429 a.C.n. · 428 a.C.n. · 427 a.C.n. · 426 a.C.n. · 425 a.C.n. · 424 a.C.n. · 423 a.C.n. · 422 a.C.n. · 421 a.C.n. · (420 a.C.n.)


Eventa[recensere | fontem recensere]

  • Bellum Peloponnesiacum : in Sicilia, Athenienses, quibus praeerat strategus Laches, et eorum socii Mylas et Messanam subegerunt et a Syracusanis desciscentes sibi adiunxerunt. In Graecia Athenienses incursiones navales in Leucadem et Melum insulas necnon in Boeotiam et Locridem fecerunt. At Demosthenes strategus, cum Aetolos adortus in terras imprudenter progressus esset, cladem accepit atque multos hoplitas et socios amisit. Tum Lacedaemonii Eurylocho duce Naupactum, navale Atheniensium praetorium in sinu Corinthiaco, adoriri constituerunt. Cui oppido, hostibus iam ad portas stantibus, Acarnanes auxilio missi saluti fuerunt. Eodem anno Lacedaemonii novam coloniam Heracleam Trachiniam condiderunt. In Amphilochia hieme 426/5 Ambraciotae, arcessitis Peloponnesiacis et eorum duce Eurylocho, cum Acarnanis et Atheniensibus et Messeniis e Naupacto, quos ducebat strategos Demosthenes, pugnaruntː quo proelio Eurylochus occisus est et Ambraciotae tot viros amiserunt ut Thucydides existimarit hanc cladem pro civitatis magnitudine e toto bello maximam fuisse, quae quidem tam brevi temporis spatio uni civitati accidisset.

Nati[recensere | fontem recensere]

? Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)

Mortui[recensere | fontem recensere]

? Mortui huius temporis desiderati (additis mortuis, hanc formulam remove)