Primum Bellum Punicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Karthago et dominia eius anno 264 a.C.n.

Primum Bellum Punicum (ab anno 264 a.C.n. usque ad annum 241 a.C.n.) fuit primum ex tribus bellis magni momenti inter Karthaginem et Rempublicam Romanam pugnatis. Viginti tres annos duo imperia principatus causa in mari nostro ad occidentem lucta sunt. Carthago, in recenti Tunisia in Africa sita, maris nostri occidentalis princeps erat initio certaminum; postremo autem Roma victor exorta, severa pax damnaque pecuniosa gravia Carthagini imposita sunt.

Initium belli[recensere | fontem recensere]

Mamertini, qui mercenarii tyranni Agathoclis fuerant, urbem Messanam (anno 289 a. C. n.) ceperunt. Cum cives ducentes oppidum necavissent et civitatem novam condidissent, Hiero Syracusorum tyrannus in Mamertinos bellum gerebat. Inde Mamertini Karthaginienses oraverunt, ut sibi auxilio venirent (anno 265). Karthaginienses Hieronem Messanam capere nolebant. Itaque Hiero, quamquam Mamertinos pugna apud Longanum flumen superaverat, Messanam expugnare non potuit. Tunc Mamertini periculo praeterito Romanos socios esse Karthaginiensibus malebant. Legatos Romam (anno 264) miserunt, qui Romanos rogarent, an non Mamertini socii Romani futuri essent. Huius interrogationis causa disputationem senatus acrem habuit. Romanorum Messanam capere intererat, quia urbs idonea non solum invasioni sed etiam defensioni erat. Sed amicitiae foedus recens inter Romanos et Karthaginienses erat. Si Romani contra foedus agerent, Karthaginienses id provocationem intellegerent. Tamen Romani Messanam cum militibus ierunt. Illecebra maxima erat.

Lege etiam Anglice et Germanice[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]