Appius Claudius C.f. Caudex

E Vicipaedia

Appius Claudius C.f. Caudex (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 264 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia[recensere | fontem recensere]

Appius Claudius Caecus clarus vir publicus atque consul annorum 307 et 296 a.C.n. eius avus fuisse videtur. Frater vel autem pater Publius Claudius Pulcher erat, consul anni 249.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Claudius Caudex anno 264 a.C.n. una cum Marco Fulvio Q.f. Flacco consulatum gessit. Senatus eum auxilio Mamertinis contra Hieronem II tyrannum Syracusarum misit. Et Hieronem et Poenos, qui huic auxilio venerant, vicit et Messanam urbem occupavit. Quod fuit initium Primi Belli Punici[1].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Polybius, Historiae I 10-12; 15


Antecessores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges et Lucius Mamilius Q.f. Vitulus
Consul
264 a.C.n.
cum
Marco Fulvio Q.f. Flacco
Successores:
Manius Otacilius C.f. Crassus et Manius Valerius M.f. Maximus (Messalla)