Nicola Beer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nicola Beer
Res apud Vicidata repertae:
Nicola Beer: imago
Nativitas: 23 Ianuarii 1970; Aquae Mattiacae
Patria: Germania

Officium

Officium: member of the Hessian Parliament, Q29914841, Socius Concilii Federalis Germanici, legatus ad Parlamentum Europaeum
Munus: politicus, Causidicus

Nicola Beer (nata die 23 Ianuarii 1970 in Aquis Mattiacis) rerum politicarum perita Germanica factionis FDP est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Anno 1989 Francofurti ad Moenum testimonium maturitatis accepit et deinde tirocinium argentariae fecit. Deinde Francofurti iurisprudentiae studebat et anno 1997 primam atque 1999 secundam probationem accepit. Dehinc causidica operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Beer, quae ab anno 1991 sodalis Factionis Liberalis est, annis 1997 - 1999 legata ad consilium urbis Francofurti erat et deinde ad usque anno 2009 legata senatus terrae Hassiae fuit. Tum secretaria statalis in administerio Hassiae iustitiae atque rerum Europaearum erat. Anno 2012 administra Hassiae institutionis publicae nominata est. Cum factio eius anno 2013 quidem iterum in parlamentum legatos mississet et Beer inter eos sit, tamen FDP cum CDU foedus regnandi non pergere potest, quod numerus legatorum non sufficit. Itaque administra manebit non diutius quam novum consilium ministrorum magistratum initurum est. Sed die 7 Decembris 2013 nova secretaria generalis factionis FDP electa est et Patricio Döring, qui post electionem ad Dietam Foederalem perditam candidatus non iam erat, successit[1]. Die 24 Septembris 2017 legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicola Beer spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]