Hermannus Otto Solms

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Hermannus Otto Solms
Res apud Vicidata repertae:
Hermannus Otto Solms: imago
Nativitas: 24 Novembris 1940; Lich
Patria: Germania

Officium

Officium: Socius Concilii Federalis Germanici, Socius Concilii Federalis Germanici
Munus: Politicus, treasurer

Memoria

Laurae: Commander's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany, Knight Commander's Cross of the Order of Merit of the Federal Republic of Germany
Hermannus Otto Solms

Hermann Otto Princeps ad (Germanice Prinz zu) Solms-Hohensolms-Lich (natus die 24 Novembris 1940 in Lich/Hassia), stirps gentis nobilissimae, rerum politicarum peritus Grmanicus factionis FDP est. In vita cotidierna "Hermann Otto Solms" tantum vocatur.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam Monachii testimonium maturitatis adeptus est, Solms miles conscriptus anno 1960/61 militavit. Deinde tirociniumargentarii Francofurti ad Moenum absolvit et anno 1964 diploma mercatoris abstulit. Deinde apud universitates Francofurtensem et Giessensem oeconomiae studebat et anno 1969 diploma accepit. Anno 1969/1970 apud Universitatem Civicam Kansiensem adiutor scientificus operam dedit. Annis 1970 - 1973 apud Universitatem Giessensem adlatus scientificus erat. Annis 1973 - 1976 secretarius legatae legatae Dietae Foederalis Liselotte Funcke (FDP) erat. Anno 1975 doctor oeconomiae promotus est. Annis 1976 - 1984 societatem propriam commercialem rexit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Solms ab anno 1971 sodalis factionis FDP est. Anno 1980 primo legatus ad Dietam Foederalem electus est ad annum 2013 mansit. Annis 1991 - 1998 praeses fractionis suae et deinde praeses vicarius Dietae Foederalis fuit. Anno 2013 mandatum cum sua tota factione amisit et Dietam Foederalem relinquere coactus est. Anno 2017 iterum electus est et, quod legatus peritissimus post Volfgangum Schäuble erat, qui autem praeses Dietae ipse fieri in animo habuit, sessionem primam novi parlamenti regebat[1].

Familia[recensere | fontem recensere]

Solms bis uxorem duxit et tres filias habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hermannum Ottonem Solms spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]