Albertus Osswald
Albertus (vulgo: Albert) Osswald (natus 16 Maii 1919 Giessae, mortuus 15 Augusti 1996 oppido Schwangau) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.
Munus
[recensere | fontem recensere]Post scholam finitam Osswald tirocinium mercatoris fecit atque annis 1939 - 1945 Bello Orbis Terrarum II militavit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Osswald ab anno 1945 sodalis SPD fuit et ab anno 1949 legatus consilii urbis Giessae erat. Anno 1954 etiam magister civium, anno 1957 magister civium superior huius urbis factus est. Anno 1963 administer Hassiae oeconomiae et commeatus creatus est. Postea, anno 1964, administer aerarii publici factus est. 3 Octobris 1969 successor Georgii Augusti Zinn praeses ministrorum Hassiae faciebatur. Ad annum 1970 SPD sola terram rexit, poistea una cum factione FDP.
Consilia
[recensere | fontem recensere]Dum Osswald terram administravit, multa parva oppida cum aliis in nova maiora conglutinata sunt - incolis saepe obstinantibus.
Finis Cursus
[recensere | fontem recensere]Osswald honorem praesidis ministrorum 3 Octobris 1976 amisit, cum propter pecuniam ab argentaria, quae ad Hassiam pertinebat, neglegenter amissam a magistratu se recederet. Id eo die fecit, cum suffragium Dietae foederalis haberetur. Successor praeses ministrorum Holger Börner (SPD) electus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
annis 1918 - 1945: Carolus Ulrich | Bernhardus Adelung | Ferdinandus Werner | Philippus Gulielmus Jung | Iacobus Sprenger ab anno 1945: Ludovicus Bergsträsser | Carolus Geiler | Christianus Stock | Georgius Augustus Zinn | Albertus Osswald | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Volkerus Bouffier | |