Xantum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Charta
Insigne Situs urbis
Indicia fundamentalia
Nomina alia Latina Sancti, Ad Sanctos, Sanctum, Sanctae, Santae, Sanctensis civitas, Zanctum, Santena, Xanthum, Xanthus, Xantae, Xantis, Xanctum, Troja minor, Troja secunda
Ecclesia cathedralis Sancti Victoris Xanti sita.
Terra foederalis: Rhenania Septentrionalis-Vestfalia
Provincia: Dusseldorpium
Pagus: Wesel
Coordinata geographica: 51° 40' septentrionalem versus, 06° 27' occidentalem versus
Altitudo: 22 supra mare
Area: 72.4 km²
Numerus incolarum: 21 536(2009-12-31)
Spissitas incolarum: 297 incolae per km²
Numerus cursualis: 028 01
028 02 (Unterbirten)
028 04 (Marienbaum)
Nota autocineti urbis: WES
Nota magistratus communalis: 05 1 70 052
Ordo partium urbis: 6 regiones
Inscriptio cursualis
magistratus:
Karthaus 2
46509 Xanten
Pagina interretialis: www.xanten.de
Res politicae
Magister civium superior: Christian Strunk (CDU)

Xantum[1] (Theodisce: Xanten) est urbs in parte boreo-occidentali Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae ad Rhenum sita.

Historia[recensere | fontem recensere]

Aetas Romana[recensere | fontem recensere]

Situs castrorum nomine Vetera et Coloniae Ulpiae Traianae.

Anno 13 a.C.n./12 a.C.n. castra Romana nomine Vetera in colle Fürstenberg prope vicum hodiernum Birten condita sunt. Anno 70 a Batavis deleta non longe ab hoc loco reaedificata sunt (ab historicis Vetera II nuncupata). Primi incolae noti fuerunt Sugambri. Vicus eorum a castris in boreo-septentrionalem versum situs in oppidum profectus est, quod a 10 000 - 15 000 Gallis Germanisque necnon a quondam legionariis cum familiis eorum habitatum est. Imperator Marcus Ulpius Traianus id anno 110 in Coloniam nomine Colonia Ulpia Traiana evexit. Colonia paulatim secundus Germaniae inferiorioris provinciae locus solum Coloniae Agrippinae postpositus evolvit. Anno 275 Ulpia Traiana a Francis paene tota destructa est. Circa annum 310 in area coloniae Ulpiae Traianae novum oppidum nomine Tricensimae ortum est, quod quidem numero incolarum minus, munitionibus autem fortius fuit, ut facilius defendi posset. Tamen saeculo quinto ineunte incursionibus Germanorum increbrescentibus oppidum relictum est.

Xantum Medio Aevo[recensere | fontem recensere]

Saeculo quinto Franci in area Xanti hodierni considere coperunt. Anno 590 Gregorius Turonensis oratorium constructum ibique reliquias sanctorum Mallosi et Victoris sepelitum esse tradit.

Ab anno 752 ecclesia ad honorem Sancti Victoris aedificata nota est. Collegiata vicusque (forsitan in memoriam Victoris aliorum legionariorum ibi sepultorum) ad Sanctos vocatus est, quod nomen iam anno 967 forma Xanctum, anno 1144 forma Xantum invenitur.

Saeculo nono Xantum pluries a Normannis depopulatum et ecclesia devastata est.

Ab anno 953 Xantum archiepiscopis Coloniensibus subiectum erat, quorum ibi etiam sedes munita erat. Ab illo tempore Xanti moneta percussa est. Nummi antiquissimi annorum 1036-1056 SCA TROIA circumscripti sunt, ad loci nomen Troiae Minoris referens, qui tum pro Xanto in usu erat et, ut putatur, a Colonia Ulpia Traiana repetit, sed fabulam de Xanto a Troianis condito peperit.

Anno 1444 Xantum pars ducatus Cliviae factum est. Bellis penuriaque numerus incolarum a 5000 saeculo decimo sexto ineunte ad circa 2000 saeculo duodevicesimo exeunte minutus est. Ad hoc alveus Rheni longius ab urbe recessit, quo rebus oeconomicis magnum detrimentum afferebatur.

Xantum Novo Aevo[recensere | fontem recensere]

Bello octoginta annorum sive Bello tricennali Xantum anno 1598 et denuo anno 1614 a copiis Hispanicis, anno 1641 a copiis Hassicis occupatum et partim munitionibus privatum est. Bello Franco-Nederlandico copiae Francicae anno 1672 urbem expugnaverunt, Bello de successione Hispanica Xantum rursus occupatum et partim deletum est.

Anno 1794 revolutionariae Franciae copiae urbem expugnaverunt, Xantum cum tota regione Franciae annexa est. Anno 1802 Napoleo collegiatam Sancti Victoris profanari et bibliothecas monasteriorum oppressorum cum bibliotheca collegiatae coniungi iussit. Consilio Vindobonensi Xantum ab anno 1814/1815 pars Borrusiae factum est.

Reliquiis Coloniae Ulpiae Traianae illo tempore primum archeologi attracti sunt, qui inter anno 1819-1844 et rursus saeculo vicesimo ineunte effossiones faciebant. Etiam quondam castra Romana Veterum ac Veterum II pervestigata sunt.

Quamquam saeculo undevicesimo 45 centesimae incolarum in manufacturis laboraverunt, Xantum tamen maxima ex parte charactera rusticum obtinebat. Anno 1885 Xanto 3621 incolarum erant.

Anno 1922 denuo monasterium nomine Mörmter in urbe conditum est. Quinque annis post (1927 communitas Catholica millesimum sescentesimum ab fundatione annum celebravit. Eodem tempore sub ecclesia cathedrali duorum martyrum sepulcra reperta sunt. Anno 1937 papa Pius XI ecclesiam cathedralem Sancti Victoris titulo Basilicae minoris exornavit.

Annis Nazismi congregatio Iudaica dispersa et mense Februario anni 1945 urbs pyrobolis maxima ex parte destructa, ecclesia cathedralis graviter laesa est, cuius turris septentrionalis corruit.

Xantum post annum 1945[recensere | fontem recensere]

Labores ad Xantum cum ecclesia cathedrali restituendum usque ad annum 1966 durabant. Numerosis profugis ex regionibus Germaniae orientalibus Xanti domicilia constituentibus numerus incolarum illo tempore plus 40 centesimis auctus est.

Anno 1977 Area archaeologica Xantensis (Archäologischer Park Xanten). quae est partim renovata Colonia Ulpia Traiana, inaugurata est. Praeterea varia urbis veteris aedificia restaurata sunt.

Varia[recensere | fontem recensere]

Visu digna[recensere | fontem recensere]

Amphitheatrum Romanum (renovatum) Xantense.
  • Reliquiae Romanae: Area archeologica Xantensis (Archäologischer Park Xanten), quae est Colonia Ulpia Traiana partim renovata cum thermis et museo, atque amphitheatrum (renovatum) in Birten.
  • Ecclesia cathedralis Sancti Victoris cum bibliotheca collegiatae et museum
  • Urbs vetus (variis aedificiis medioaevalibus instructa)
  • Domus gotica circa annum 1540 aedificata inter regionis aedificia gotica maximi ponderis numeratur.

Filii filiaeque urbis[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Ingo Runde: Troia sive Xantum, in: Uwe Ludwig / Thomas Schilp (Ed.): Mittelalter an Rhein und Maas. Beiträge zur Geschichte des Niederrheins, p. 9-26 (2004). - Alia nomina Latina: Xanthum (Topographia Westphaliae), Santena sive Xanthus (Zedler), Xantae, Xantis, Xanctum, Sanctum, Sanctae, Santae, Sancti, Sanctensis civitas, Zanctum, Ad Sanctos, Troja minor vel Troja secunda (J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books))
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Xantum spectant.