Latinitas nondum censa

Carmen Nibelungorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carmen Nibelungorum[1] vel Nibelungenlied carmen epicum Lingua Theodisca Media scriptum est. De facinoribus Sigfridi Occisoris Draconum, genere nobili Burgundionum et Krimhildae ortus, narrat. A linguistis "monumentum Linguae", scilicet Theodiscae Mediae, nominatur. In Austria a poeta incognito aliquando post annum MCXXC, ante annum MCCX scriptum est.

Anno 2009 manuscriptum Carminis Nibelungorum ad tablam "Memoriae mundi" a UNESCO regeretur.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Carmen in duas partes divisum est.

Pars Magna Prima[recensere | fontem recensere]

Sigfridus, filius Sigmundi regis et Siglindae reginae, artem faberi in officina ferraria magistri Mimeri discit. Cum lavetur sanguine Draconis Fafniris (lindormus) in pugna occisi, ut per eius vim magicam vulnerari non iam possit, folium philyrae in ipsius dorsum cadens, sanguinem draconis hac macula prohibet, qua re Sigfridus hoc loco tantum violabilis fit.

Tum Sigfridus thesaurum Nibelungorum, quem draco custodivit, sumit. Nibelungi sunt populus Albericis Regis Nanorum. Cappam Invisibilitatis, aurum Albericis et gladium magicum Balmungum acquirit.

Sigfridus mortuus a Krimhilda maeretur (imago artificis Johannes Henricus Füssli, titulus originalis "Kriemhild wirft sich auf den toten Siegfried", anno MDCCCXVII

In regnum Burgundiam, rectum a regibus Gunther, Gernot et Giselher, it. Sigfridus promittit se adiuvaturum esse Gunthro, ut Brunhildam Reginam Isengardiae (hoc est Islandia) lucretur. Brunhilda autem iubet petitorem quemquam contra semetipsam pugnari, ut se lucretur. Gunther est vir infirmus, igitur Sigfridus pro Gunthro pugnare debet. Cum Cappa Invisibilitatis Gunthro adiuvat, ut hic vincat. Igitur Gunther Brunhildam in matrimonium ducit, Sigfridus autem Krimhildam sororem regum Burgundiae.

Nam Brunhilda putat Sigfridum esse solum socium Gunthri, eum (Sigfridum) illudit. Krimhilda ei narrante quid Sigfridus et Gunther in Isengardia fecerint, Brunhilda irascitur. In nocte nupitarum Brunhilda furiosa Gunthrum in hamo parietis vincit, sed Cappa Invisibilitatis adiutus Sigfridus contra Brunhildam efficaciter pugnat. Anulum et cestum eius furari potest. Videtur quasi Gunther vicisset iterum, virginalitatem Brunhildae dempsisset, nunc est maritus legitimus Brunhildae.

Hagen Troniae, miles fortissimus Regni Burgundii, et Gunther putant Sigfridum esse periculosum familiae nobili Burgundiae. Necem Sigfridi meditantur. In silva ictu hastae Haginis Sigfridus moritur. Hagen maculam violabilem Sigfridi novit, nam Krimhilda signum in armamenta Sigfridi severat, cum Hagini dicenti huic maculae in corpore Sigfridi parcere velle Krimhilda fisa esset. Sigfrido occiso Hagen thesaurum Nibelungorum in Rhenum iacit. Krimhilda cum de morte Sigfridi certior factus sit, poenas dare vult.

Pars Magna Secunda[recensere | fontem recensere]

Krimhilda Attilae, regi populi Hunnorum, populi Asiae, nubit. Hagen suspiciosus est, sed reges Burgundiae putant potentiam suam auctum iri. Krimhilda in terram Hunnorum it, ubi regina magna fit. Post Multos annos Krimhilda fratres suos in Hungariam, ubi Hunni habitant, invitat, ut baptismum christianum filii sui et Attilae celebrent. Itaque agmen regum Burgundiae illuc secundum Danubium flumen proficiscitur. Nymphae Haginem de periculo mortis monent. Dicunt monachum ex agmine solum superstitem esse. Hagen eundem in Danubium iacit, sed monachus ex flumine scandit et fugae se dat.

In Hungarico claustro socii Attilae et Krimhildae recusando, ut arma deponant, Attila sinente hospitium offendunt. Tum proelium oritur, quo heroes Burgundionum et Hunnorum necantur, filius Krimhildae et Attilae Haginem occidit, Krimhilda carnificatur, solum Ditricus Bernae, Hildebrandus magister armorum eius et Attila ipse superstant.

Storia in dolore exitum habet.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Lingua Compositoris[recensere | fontem recensere]

Pagina Carminis Nibelungorum

Carmen Nibelungorum in Lingua Theodisca Media scriptum est. Sed lector, qui solum Linguam Theodiscam Modernam loquitur, multum agnoscet. Hoc exemplar est pars prima Carminis Nibelungorum.

Uns ist in alten mæren wunders vil geseit
von helden lobebæren, von grôzer arebeit,
von freuden, hôchgezîten, von weinen und von klagen,
von küener recken strîten muget ir nu wunder hœren sagen.

Hoc est reditum in Linguam Latinam:

A fabulis verteribus nobis multa miraculorum narrantur
De heroibus honorabilibus, de animo magno
De gaudiis, de epulis, de lacrimando et de lamentando
De pugna audacium pugnatorum, nunc pronuntiationem miraculorum audiatis

Aliud exemplar:

Do wuohs in Niderlanden... eins edlen küniges kint,
de vater der hiez Sigemunt,... sîn mouter Sigelint,
in einer rîchen bürge,... wîten wol bekant,
nidene bî dem Rîne:... diu was ze Santen gênant.
Sifrid was geheizen... der snelle degen guot.
er versuochte vil der rîche... durch ellenhaften muot;
durch sînes lîbes sterke... suochter fremidiu lant.
hey, waz er sneller degene... sît ze Buregonden vant!

Reditum:

In Nederlandia fuit ... infans regis nobilis
Pater Sigmundus ... et mater sua Siglinda nominabatur
In urbe divite ... a sapientibus cognoscitur
In parte infera Rheni ... Xantum nominata est
Sigfridus nominatus est ... gladio veloci habili
Acquisivit divitias magnas ... (cum) animo magno
Potentia amoris sui ... in terram alienam it
(Cum) gladio veloce suo ... a burgundionibus it

Hoc exemplar e carmine Sigfridum filium familiae nobilis palam faciat

Nomen carminis[recensere | fontem recensere]

Nomen carminis epici "Carmen Nibelungorum" non significat carmen profecto fuisse cantatum. In lingua Theodisca moderna tantum "Lied" indicat cantationem musicam, non autem verbum linguae mediae "liet", quae verba utraque Latine "carmen" redduntur.

Sententiae et pondus[recensere | fontem recensere]

Linguistae sentiunt Carmen Nibelungorum contribuisse magnopere ad progressum Linguae Theodiscae. Fere par habet pondus ac versio bibliae a Martino Luther facta. Lectio mythologiam germanicam in Lingua Theodisca (Media) praebet. Cognoscendus carmen etiam est cultura et mores nobilitatis Medii Aevi intellegantur.

Res Aliae Dignae Scitu[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eduardus Gerhardius, Lectiones Apollonianae, Lipsiae 1816, p.136; Ioannes Casparus Orellius, Symbolae criticae et philologicae in C. Cornelii Taciti Germaniam, Turici 1819, pp.11, 16-18, 22; Henricus Hoffmann Fallerslebensis, Horae Belgicae, pars 1, Vratislaviae 1830, pp.95-96; Index scholarum, Gryphiswaldiae 1889, p.9.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carmen Nibelungorum spectant.