Concilium foederale Germaniae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ab anno 1994 Concilium foederale in aedificio dietae Imperii (vulgo: Reichstag) convenit.

Concilium foederale Germaniae est coetus, qui Praesidem foederalem Germaniae creat.

Qui sodales Concilii sunt[recensere | fontem recensere]

Sodales concilii Foederalis omnes legatus Dietae Foederalis Germaniae sunt et idem numerus legatorum, qui a senatibus Terrarum Foederalium creati sunt. Concilio ultimo 1226 legati interfuerunt.

Quando legati conveniunt[recensere | fontem recensere]

Legati concilii foederalis ab anno 1949 post quinquennium conveniunt, nisi antea praeses Germaniae a magistratu se recedit (ut annis 2010 et 2012) vel moritur. Ab anno 1969 ad usque 2010 semper 23 Maii dies concilii erat.

Quomodo praesidem foederalem creant[recensere | fontem recensere]

Si necesse est, legati ter creant: Primo et secundo suffragio candidatus maioritatem legatorum accipere debet, ut creatus sit. Tertio suffragio plus suffragii habuisse quam alii candidati sufficit.

De orationibus in concilio foederali habitis[recensere | fontem recensere]

Legati de candidatis praesidis foederalis disputare non solent. Sed praeses Dietae Foederalis Germaniae initio et praeses foederalis designatus in fine concilii orationes breves habent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Facta Concilii Foederalis in pagina dietae foederalis (lingua Theodisca)