Lynx rufus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lynx rufus
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Mammalia
Ordo: Carnivora
Familia: Felidae
Genus: Lynx
Species: L. rufus
Binomen
Lynx rufus
(Schreber, 1777)
Area geographica Lyncis rufi
Synonyma

Felis rufus Schreber

Lynx rufus (Anglice bobcat) est mammal familiae Felidarum, in America Septentrionali endemicum, quod aevo geologico Irvingtoniano abhinc annorum circa 1.8 milliones apparuit.[2] Speciei sunt tredecim subspecies agnitae. Area geographica a Canada australi ad Mexicum septentrionalem patet, maiore Civitatum Foederatarum continentalium parte haud exceptó. Lynx rufus est praedator adaptibilis, qui in regionibus silvosis, semidesertis, marginibus urbium et silvarum, et paludibus habitat. In maiore areae geographicae priscae parte persistit, et numeri sunt stabiles.

Lynx rufus pellem ab cana ad adustam, vultum conspicuis vibrissis praeditum, et aures cum floccis nigris habet, et visu specierum aliarum generis Lyncis similis est. Magnitudo modica est minor quam eius magnitudo in Lyncibus canadensibus, quocum sua area geographica communicat, sed est semel plusquam in Felibus. Crures anteriores cum pelle fasciata nigra propria et caudam cum caespitulis nigris implenam habet, ex qua nomen Anglicum deducitur.

Quamquam L. rufus venari cuniculos et Lepos praefert, aliquam praedam ab insectis et rodentiis parvis ad cervis venatur. Selectio praedae de regione, habitatione, tempore anni, et abundantia dependet. Ut plurimi catti, L. rufus intra territorium suum plerumque solitario habitat, quamquam aliquantum territoria paulo excedunt. L. rufus aliquot modis ad territorium signandum utitur, ut unguibus signis faciendis et uriná faeceque deponendo. L. rufus abs hieme ad verem parit, et circa duas menses gestat.

Quamquam homines L. rufi late venati sunt et ludicer et pro pellis, numeri L. ruforum sunt resilientes. Praedator fugax ut persona principalis in mythistoria Americanorum Nativorum et fabulis vulgis colonorum ex Europa apparet.

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Erat disceptatio de classificatione speciei ut Lynx rufus aut Felis rufus. Haec disceptatio erat pars maioris disceptationis de classificatione quattuor speciei Lyncis in genere suo Lynce aut sub genere Felis.[3][4] Genus Lynx nunc accipitur, et animal ut Lynx rufus in fontibus taxinomicis recentibus enumerat.

Johnson et alii scripsit quod Lynx stemma taxinomica cum generis Puma, Prionailuro, et Fele communicat abhinc annorum 7.15 milliones; Lynx primum deflexit abhinc annorum 3.24 milliones.[5]

Creditur quod L. rufus ex L. lynx evoluit, qui Pleistocaeno Beringiam in Americam Septentrionalem transierat, annorum abhinc 2.6 milliones.[4] Primus grex in partem australis Americae Septentrionalis migravit, post quo ob moles conglaciatas praeciderunt. Hi numeri in L. rufum circa annorum abhinc 20 000 evoluit. Grex secundus ex Asia transiit et in septentrionem migravit, fieri L. Canadensem recenti.[3] Hybridizatio inter L. rufum et L. Canadensem aliquantum fit (vide hybrida felida).[6]

Subspecies[recensere | fontem recensere]

Speciei sunt tredecim subspecies agnitae:

Haec autem divisio subspecierum recusata est ob inopiam finium geographicorum clarorum inter areas et differentias minores inter subspecies.[9]

Propria physica[recensere | fontem recensere]

L. rufus aquam apud Tucson, Arizonam invenit.
L. rufus in horto anteriori domi apud Californiam Australem.

Visu specierum aliarum generis Lyncis similis est, sed minima est magnitudo modica ex quattuor generibus. Pellis variat, ab adusto ad fumosum maxime patet, cum corpore striato nigro et cruribus anteriori caudaque fasciata fuscata. Ordinatio maculata agit ut dissimulatio. Aures sunt acutae cum apices caespitulisque nigris. Labia, mentum, et inferior pars corporis maxime est albida. L. rufi in desertis australo-occidentalibus pelles candidissimas habent, et illi in silvis septentrionalibus fuscissimas. Catuli bene villose nascuntur et cum maculis.[10] Sunt aliquot L. rufi melanistici observati et capti in Florida. Visu sunt nigri, sed ordinationem maculatam ostendat.[11]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. M. Kelly, A. Caso, et C. Lopez Gonzalez (2008). Lynx rufus. In: IUCN 2008. IUCN Red List of Threatened Species. Downloaded on 22 March 2009.
  2. "Paleobiology Database, collection 20397" ex Comitatu Dona Ana Novi Mexici. Res die 30 Aprilis 1994 perscripta, Doctore Ioanne Alroy Universitatis Macquarie auctore.
  3. 3.0 3.1 Zielinski, William J; Kuceradate, Thomas E (1998). American Marten, Fisher, Lynx, and Wolverine: Survey Methods for Their Detection. DIANE Publishing. pp. 77–8. ISBN 0-7881-3628-3  
  4. 4.0 4.1 Carron Meaney; Gary P. Beauvais (September 2004). "Species Assessment for Canada lynx (Lynx Canadensis) in Wyoming" (PDF). United States Department of the Interior, Bureau of Land Management 
  5. Johnson, W.E., Eizirik, E., Pecon-Slattery, J., Murphy, W.J., Antunes, A., Teeling, E. & O'Brien, S.J. (2006). "The Late Miocene radiation of modern Felidae: A genetic assessment". Science 311 (5757): 73–77 
  6. Mills, L. Scott (November 2006). Conservation of Wildlife Populations: Demography, Genetics, and Management. Blackwell Publishing. p. 48. ISBN 1-4051-2146-7  
  7. Wozencraft, W. Christopher (16 November 2005). "Order Carnivora (pp. 532-628)". In Wilson, Don E., and Reeder, DeeAnn M., eds. Mammal Species of the World: A Taxonomic and Geographic Reference (3rd ed.). Baltimore: Johns Hopkins University Press, 2 vols. (2142 pp.). p. 542. ISBN 978-0-8018-8221-0  
  8. Wilson, Don E; Ruff, Sue (September 1999). The Smithsonian Book of North American Mammals. Smithsonian Institution Press. pp. 234–5. ISBN 1-56098-845-2  
  9. "Deletion of Bobcat (Lynx rufus) from Appendix II" (PDF). Thirteenth Meeting of the Conference of the Parties, Proposal 5. Convention on International Trade in Endangered Species of Wild Fauna and Flora. October 2004 
  10. Cahalane, Victor H (2005-03-01). Meeting the Mammals. Kessinger Publishing. p. 64. ISBN 1-4179-9522-X  
  11. Ulmer, Jr., Fred A. (1941). "Melanism in the Felidae, with Special Reference to the Genus Lynx". Journal of Mammalogy 22 (3): 285–288 


Mammalia Haec stipula ad mammale spectat. Amplifica, si potes!