Templum Apollinis in Palatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Coordinata: 41°53′19.77″N 12°29′8.52″E / 41.888825°N 12.4857°E / 41.888825; 12.4857

Rmn-social-header-1-.svg
Templum Apollinis in Palatio
Apollo Barberini dictus. Qui a nonnullis creditur ad exemplar Scopae operis factus, id est statuae quam Romani in templo Palatino venerabantur : "deus ipse ... Pythius in longa carmina veste sonat" (Propertius). (Glyptotheca Monacensis)
Apollo Barberini dictus. Qui a nonnullis creditur ad exemplar Scopae operis factus, id est statuae quam Romani in templo Palatino venerabantur : "deus ipse ... Pythius in longa carmina veste sonat" (Propertius). (Glyptotheca Monacensis)
Regio: Regio X
Genus aedificii: Templum
Confectum seu sacratum: 9 Octobris 28 a.C.n.
Patronus: Augustus
Architectus:
Blue pog.svg

Templum Apollinis in Palatio[1] sive Aedes Apollinis Palatini est vetus templum Romanum quod Caesar Octavianus anno 28 a.C.n. die 9 Octobris[2] in Palatio intra domum suam in solo privato dedicavit Apollini. Porticibus magnis circumdedit, ubi duas bibliothecas, latinam et graecam, condidit atque populo aperuit. Saepe in hoc templo senatum habuit.[3]

De origine templi.[recensere | fontem recensere]

Iam anno 36 a.C.n. post proelium navale ad Naulochum, quo Sextum Pompeium vicerat, voverat Caesar Octavianus templum Apollini. Mox tamen navalis victoria etiam clarior accessit : nam in promunturio Actiaco, propter quod, Marco Antonio 31 a.C.n. debellato, totum imperium Romanum sibi paravit Octavianus, templum Apollinis mari imminebat. Favori huius dei igitur victoriam suam tribuit : templum Actiacum ampliavit et coloniam Nicopolim iuxta condidit ubi ludi quinquennales in honorem dei celebrarentur. Praeterea Romae templum promissum in monte Palatino in parte domus suae fulmine icta aedificavit. Unde poeta :

atque ubi Nauali stant sacra Palatia Phoebo[4]

Sic Apollo velut tutelaris deus Augusti fuit. Itaque idem poeta deum describit adversus classem Marci Antonii pugnantem ac de eventu pugnae decernentem :

astitit Augusti puppim super, et noua flamma:
luxit in obliquam ter sinuata facem.
non ille attulerat crinis in colla solutos
aut testudineae carmen inerme lyrae,
sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona uultu,
egessitque auidis Dorica castra rogis; ...
...dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:...
...uincit Roma fide Phoebi...[5]

Qua de causa Apollo in primis ludis saecularibus (17 a.C.n.)[6] honoratus est. Postquam pontifex maximus factus est anno 12 a.C.n. etiam aediculam Vestae intra domum Palatinam extruxit Augustus, ne quotidie in forum descendendum esset. Unde versus Ovidii :

Vestaque Caesareos inter sacrata penates,
et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta

De sculptis ornamentis.[recensere | fontem recensere]

In cella templi collocata sunt tria opera nobilissimorum sculptorum Graecorum trans mare Romam advecta : nam si Plinio credimus statua Apollinis citharoedi opus ipsius Scopae fuit, Diana manu Timothei Atheniensis sculpta erat, Latona vero Cephisodoti dicebatur, filii Praxitelis. Intra basim harum statuarum in arca Libri Sibyllini conditi sunt (nam Sibylla Cumana vates Apollinis erat). Item candelabrum arboris poma ferentis modo lucens, quod Alexander Magnus Thebarum direptione abstulerat atque Apollini Cymae sacraverat, ibidem erat. Super fastigium templi quadrigae Solis videbantur. In fastigio signa collocata sunt a duobus celeberrimis artificibus sculpta, Bupalo et Athenide, filiis Achermi qui in insula Chio sexto saeculo a.C.n. floruerunt. Nam eorum ars archaeva plurimum Augusto placebat[7].

Ambae valvae portae eburnae sculptae erant : in una Galli monte Parnasso praecipitabantur a deo irato, postquam Delphos diripuerant atque incenderant[8]. In altera Niobe liberos lugebat, quos Apollo ulciscendae matris Latonae causa necaverat.

Circa aram quattuor boves fuere, opus inclitissimi sculptoris Myronis. Templum ipsum e claro marmore erat: iure itaque monumentum "singulari munificentia" dici potuit ab historico Velleio Paterculo.

De porticu Danaidum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Porticus Danaidum

Circa templum inter columnas porticus cuiusdam [9] stabant signa quinquaginta Danaidum e marmore nigro.

De bibliotheca Palatina.[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Bibliotheca Apollinis Palatini

Primus Gaius Iulius Caesar constituerat bibliothecas publicas Romae creare ac iam Varronem curae colligendorum librorum praefuerat, cum a morte, quominus destinatum perageret, prohibitus est. Post eum Asinius Pollio ex praeda de Parthinis, circa annum 38 a.C.n., bibliothecam in Atrio Libertatis a sese restituto populo aperuit. Nihilominus Augustus et ipse, sive quod ad pietatem erga patrem vel ad munera principis pertinere ducebat, sive etiam quod gloriae Pollionis invidebat, qui Marci Antonii fautor fuerat, ad imitationem bibliothecae Alexandrinae, bibliothecas Latinas et Graecas in porticu templi Apollinis collocavit. Paucos post annos iam locupletissima, si Horatio credimus, erat bibliotheca Palatina :

scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,[10]

Fontes.[recensere | fontem recensere]

.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Res gestae Divi Augusti 19.
  2. Fasti Antiates minores, Fasti Amiterni
  3. Tabula Hebana
  4. Propertius IV,1,3.
  5. Propertius IV,6. De eadem re vide etiam Elegiam ad Maecenatem I, 51-56.
  6. Horatius, "Carmen saeculare".
  7. Plinius, Historia Naturalis XXXVI,13.
  8. Quod evenit anno 279 a.C.n.
  9. "Aurea ... porticus" dixit Propertius (2.31; non quo auratae columnae fuissent, sed colore marmoris speciem auri aemulabantur.
  10. Epistulae I,3,17.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Charles L. Babcock, "Horace Carm. 1. 32 and the Dedication of the Temple of Apollo Palatinus" in Classical Philology vol. 62 (1967) pp. 189-194
  • Robert Alan Gurval, Actium and Augustus (Ann Arbor: University of Michigan Press, 1995) pp. 111-131 (Paginae selectae apud Google Books)
  • G. Lugli, "Il tempio di Apollo Aziaco e il gruppo augusteo sul Palatino" in G. Lugli, Studi minori di topographia antica (Romae: De Luca, 1965) pp. 258-290
  • "Aedes Apollinis Palatini" in Samuel Ball Platner, A Topographical Dictionary of Ancient Rome (Londinii: Oxford University Press, 1929 ~ ~) pp. 16-19
  • Oliffe L. Richmond, "The Augustan Palatium" in Journal of Roman Studies vol. 4 (1914) pp. 193-226
  • Oliffe L. Richmond, "Palatine Apollo Again" in Classical Quarterly n.s. vol. 8 (1958) pp. 180-184