Quadrigae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quadrigae in Brandenburgensi porta.

Quadrigae (-arum, postea etiam quadriga,-ae)[1] in antiquitate erat currus quattuor equis iunctus. Hoc verbum ex quadriiugae contractum est. Cursus quadrigarum ludis circensibus fiebant[2]. Et magni dei quadrigis vehebantur in primis Iuppiter et Sol/Apollo vel etiam Neptunus. Itaque saepe quadrigae sculptae in fastigio templorum vel arcuum triumphalium ponebantur. Imperatores Romani quoque triumphantes in quadrigis saepe sculpebantur[3].

In fabulis mythologicis quadrigae ab Atheniensi rege Erechteo inventae dicuntur[4].

Nummus Romanus argenteus Iove quadrigis vecto signatus quadrigatus appellatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Singularis numerus non ante Saturas Varronis invenitur. Quamquam Caesar libro primo de Analogia negaverat hoc verbum singularem formam pati posse : de quo vide Aulum Gellium XIX,8.
  2. Tertullianus De Spectaculis IX,3-5.
  3. Prudentius, Contra Symmachum II, 556-557..
  4. Vergilius, Georgica III,113-114 cum Servii commentario. Tertullianus de Spectaculis V etc.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!