Tristia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tristia est poeticum in quinque libris elegiorum consistens opus, quod Publius Ovidius Naso, poeta Romanus, post annum 8 Roma relegatus composuit. Elegi, quamquam frigidam poetae in litore Ponti Euxini miseriam auribus auditorum lectorumque facile adcommodant, spem poenae levandae demonstrant.

Poemata[recensere | fontem recensere]

Liber primus, quem ad Tomin navigans scripsit, uxorem dolentem adloquitur nec non amicos—et fideles et falsos—atque adeo opera superiora, praecipue Metamorphoses,. Incipit:

Parve—nec invideo—sine me, liber, ibis in urbem:
ei mihi, quod domino non licet ire tuo!
Donec eris sospes, multos numerabis amicos:
tempore si fuerint, solus eris. (IX, 5-6)

Peregrinationem ad remotissumum imperii marginem describit ...

Libri tertius, quartus, quintus, cum auctor se domum non rediturum sciens senescat, amplius desperant. Naso etiam epitaphium mittit:

Hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum
ingenio perii Naso poeta meo;
at tibi qui transis ne sit grave quisquis amasti
dicere "Nasonis molliter ossa cubent."

Ultima parte libri quinti fidelitatem uxoris laudat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]