Sibylla Cumana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sibylla Cumana in Sacello Sixtino picta

Sibylla Cumana est una e decem Sibyllis, a Varrone numeratis. Sacerdos e Babylonia oriunda saeculo sexto a.C.n.. oraculo Cumano prope Neapolim praefuit.

Circa annum 520 a.C.n. Sibylla tres libros oracularum (i.e. libros Sibyllinos) ultimo Romae regi Tarquinio Superbo vendidisse traditur.

Inter alia Sibyllae Cumanae mentio fit in operibus Vergilli (Eclogae et Aeneis) et Petronii (Satyrica), apud Maurum Servium Honoratium nomine Deiphobe; in litteris posteris inter alia invenitur in Christinae de Pizan Livre du Chemin de longue estude.

In arte Sibylla Cumana invenitur in tectorio Sacelli Sixtini a Michael Angelo picto, in Capella Nuova ecclesiae cathedralis Urbis Veteris, in Altari Gandavensi et in opere tessellato ecclesiae cathedralis Saenensis. Litterae ibi appositae sunt:

Et mortis fatum finiet, trium dierum somno suscepto, tunc a mortuis regressus in lucem veniet primum resurrectionis initium ostendens.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sibyllam Cumanam spectant.