Latinitas bona

Cos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Cos (discretiva)

Cos
Κῶς / Κως
Cos (Greece)
Cos
Cos
Positura
Positura maritima Aegaeum mare
Geographia physica
Archipelagus Sporades meridianae
Area 287.19 km²
Altitudo maxima 846.00 m
Geographia politica
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Demi Cos
Locus medius Cos
Demographia
Numerus incolarum 30828 (2010)
Spissitudo 107 incolae per km²
Postscripta
Postscripta Insulae Graeciae
Tabula geographica
Situs insulae Coi in Aegaeo mari australi
Situs insulae Coi in Aegaeo mari australi

Cos (Graece Κῶς, Neograece Κως, Turcice İstanköy) sive Coos vel Cous est insula a Rhodo ad boream versa, in catena insularum Dodecanesi inclusa et regionali Coi unitati in regione Aegaei Australis attributa. Ab anno 2011 omnis insula unicus demus est, pristini tres demi, scilicet Cos, Heraclidae et Dicaeum nunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt. Caput demi est urbs homonyma, quae est etiam periegesoeos ac culturae locus insulae medius.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Vide: Cos (demus)

Situs ac loci natura[recensere | fontem recensere]

Portus Coi urbis

Cos in Aegaeo mari orientali ad ostium Sinus Ceramici (Turcice Gökova Körfezi) sita est. Ab urbe Coo in septentrionales versus distantia minima ad paeninsulam Halicarnassensem (Bodrum Yarımadası) minus quam 5 km est. Chersonesus Cnidia 15 km a meridie patet. Insulae vicinae a septentrione sunt Pserimos (4 km) et Calymnos (12 km). Nisyros 12 km a meridie sita est, Astypalaea circiter 43 km ab occidente.

Insulae est area fere 287 km²,[1] longitutdo plus quam 42 km et latitudo maxima paene 10 km. Linea litoralis est plus minusve recta sinibus carens. Dicaei montes (Δίκαιος) in insula orientali usque ad 846 m surgunt. Ad septentriones versus montes paulatim ad planitiem fecundam se demittunt. Ab angusto isthmo 1,6 km latitudinis in occidentem versus paeninsula Cephalos (Κέφαλος χερσόνησος) patet, ubi in extrema meridie mons Latra (Λάτρα) 426 m oritur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabula Coi insulae tum Stanko dictae (Amstelodami, 1702)

Ut inventa archaeologica demonstrant primum Neolithico exeunte homines ab Asia Minore oriundi in insula fecunda olimque arboribus ferace sedes collocaverunt. A saeculo decimo sexto vis Culturae Minoae, paulo post circa annum 1450 Mycenorum animadverti potest. Cultura Mycenaea aliter ac in continenti usque ad saeculum undecimum perduravit, quod loci sepulturae (Necropolis, Νεκρόπολις) prope Seraglio et moenia "cyclopica" castri Palaeopylae attestantur. Etiam locorum nomina ut puta Astyplaea, Burinna, Halasarna, Sitea et Cos ab illo tempore repetunt.

Argivis invasis circa annum 1000 insula una cum Halicarnasso, Cnido, Lindo, Ialyso et Camiro pars fuit Hexapoleos Doricae. Dores fortasse cultum Aesculapii attulerunt.

Scythe tyranno Coi seditionem Ionicam (500-494) evitaverunt, anno 490 Dati Persarum imperatori portas aperuerunt, apud Salamina (480) in Persarum partibus pugnaverunt. Iam anno 479 autem, cum Graeci Persas apud Mycalen devicissent, in partes Graecorum transierunt et paulo post Foedus Delium ingressi sunt.

Cos anno 412 terrae motu vexata et ab Athenis Alcibiade duce bis (411 et 407) expugnata ac direpta anno 405 a.C.n. se Lacedaemoniis adiunxit. Saeculo quarto medio, dum Mausolus regnat, Halicarnasso subiecta erat. Anno 366 a.C.n. in extrema insulae parte boreo-orientali urbs Cos tamquam caput novum unicae Coae civitatis condita et paulo post loco luci Apollinis sanctuarium Aesculapii aedificatum est. Originale insulae caput Astypalaea in insulae occidente situm, quod locus natalis Hippocratis habetur, hodie Cephalos vocatur.

Summum fastigium Cos tempore Hellenistico assectua est, ut reliquiae archaeologicae demonstrant, etsi domini mutabantur. Saeculo secundo a.C.n. demum pars Imperii Romani facta est.

Tamen notissima est insula ob scholam medicam ibi conditam, cui Hippocrates Cous (460-370 a.C.n.), medicus antiquus notissimus, praeerat. Eidem Iusiurandum Hippocraticum attribuitur; Corpus Hippocraticum saeculis tertio ac secundo Alexandriae redactum partim litteris eius nititur.

Tempore Christiano reliquiae plurium basilicarum exstant. Post terrae motum anni 469 urbs denuo aedificat est, sed anno 554 urbs antiqua ex toto deleta est. Praeterea Arabes anno 647 insulam depopulati sunt.

Saeculo decimo tertio ineunte Franci (i.e. equites quartae expeditionis sacrae) insulae potiti sunt, primo Genuenses, tum Venetiani ac iterum Genuenses. Iam anno 1315 Cos in dicionem Fratrum Hospitalariorum venit, qui arcem ingentis magnitudinis exstruxerunt. Cum autem anno 1522 Rhodus a Turcis expugnata esset, iis etiam Cos concessa est.

Post Bellum rerum novarum Graecum (1821–1829) Turcae ex Creta fugientes Coi sedes collocaverunt. Anno 1912 insula in potestatem Italianam transiit. Ubi bello mundano secundo insula die 3 Octobris anni 1943 ab exercitu Germano expugnata est, 1388 milites Britannici et 3145 milites Italiani capti sunt. Anno 1947 Cos a Regno Britanniarum civitati Graeciae concessa est.

Religio[recensere | fontem recensere]

Ecclesia cathedralis Coi
Meschita Defterdar dicta ab anno 1725 repetens
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Religio Islamica in Graecia

Visu digna[recensere | fontem recensere]

  • Fons Burinnae (Βουριννα), nymphaeum antiquum prope urbem situm, ex quo et urbi et Aesculapio aqua suppeditata est.
  • Reliquiae Aesculapii (Graece: Ἀσκληπιεῖον, Neograece: Ασκληπιείο) prope Platanium vicum siti (non procul ab urbe Coo).
  • Arx Fratrum Hospitalariorum (Κάστρο της Νερατζιάς).
  • Platanus Hippocraticus qui dicitur.
  • Fons thermalis nomine Empros (Εμπρός Θέρμες) ante litus in mari situs (prope urbem Coum).
  • Castrum Antimachia (Κάστρο Αντιμάχειας) Fratrum Hospitalariorum.
  • Sanctus Demetrius (Άγιος Δημήτριος), vicus desertus.
  • Zia (Ζία), vicus montanus, qui a multis periegeticis visitatur.
  • Vetus Pylium (Παλιό Πύλι), vicus desertus cum castri reliquiis.
  • Reliquiae urbis antiquae: Forum vetus sive agora et Magna Stoa, Gymnasium, Decumanus, domus Europae nominata, Odeum, portus nomine Mandracio (in Coo urbe).
  • Museum Archaeologicum
  • Alycae (Neograece: Αλυκες), lacus salsae aquae.

Homines noti[recensere | fontem recensere]

  • Hippocrates, notus medicus Graecus, circa annum 460 a.C.n. Coi natus.
  • Herodas, poeta Hellenisticus.
  • Nicomedes Cous, post annum 323 a.C.n. Antigoni Monophthalmi et Demetrii Poliorcetae aulicus et legatus.
  • Apelles, pictor Graecus, qui forsitan Coi mortuus est.
  • Şükrü Kaya, per multos annos Turciae minister rerum domesticarum et minister a rebus exteris.
  • Parentes teniludii lusoris Pete Sampras Coo oriundi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 287,611 km² secundum Charles Arnold: Die Inseln des Mittelmeers. Ein einzigartiger und vollständiger Überblick, 2. ed., Hamburgi, 2008. ISBN= 3866480962
  2. Secundum Klaus Bötig: Kos - Nissyros - Kalymnos - Leros - Lipsi - Patmos (Dumont Reise-Taschenbuch), Ostfildern 2009 adhuc sunt fere 300 musulmani Turcici in insula, quorum maxima pars Platanii habitat. In interrete: [1]; SWR2 Weblog Türkei autem numerum 1300 Musulmanorum profert.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Peter Haider: Kos, in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Monaci 1989
  • R. Herzog, Symbolae Calymniae et Coae in RFIC n.s. vol. 20 (1942) pp. 1-20
  • W. R. Paton, E. L. Hicks, The Inscriptions of Cos. Oxonii, 1891
  • Susan M. Sherwin-White, Ancient Cos. Gottingae, 1978