Symbolum Nicaenum
Symbolum Nicaenum seu Symbolum Niceno-Constantinopolitanum, quod et propter eius initialem verbum Credo vocatur, est latissima vel oecumenica affirmatio fidei christianae.
Symbolum enim a Concilio Nicaeno Primo praesentatum, elaboratum est a Concilio Constantinopolitano Primo, quae varias partes abstulit, alias vero, praesertim de Spiritu Sancto, addidit.
Sequitur textus prout in Missali Romano legitur et in Missa recitatur. Variationes verborum adhibitae sunt in ecclesiis orientis sive chalcedonensibus sive non chalcedonensibus. Armeni vero plurima additamenta annexerunt.
|
In Christianorum Occidentalium versione verbum "Filioque" addiderunt episcopi Concilii Toletani III saeculi sexti, quae vero mutatio haudquaquam accepta est in Ecclesiis Orientalibus, quae neque verbis "Deum de Deo" utuntur. De voce autem "Filioque" facta est maior controversia inter Occidentales et Orientales ecclesias.
Solummodo in illis ecclesiis, quae Concilium Chalcedonense reiecerunt, quales sunt Coptica et Armena, conservata sunt ipsa verba Concilii Constantinopolitani primi: "credimus", "confitemur", "exspectamus, quae omnia in ecclesiis et occidentis et orientis chalcedonensibus conversa sunt in "credo", "confiteor", "exspecto".