Prophetia Sancti Malachiae

E Vicipaedia

Prophetia Sancti Malachiae est textus, Sancto Malachia (10941148) tributus quamquam vere primum anno 1595 ab Arnoldo Wion in opere eius cuius titulus est Lignum Vitae editus, qui papas a Caelestino II usque ad finem mundi sententiá propheticá enumerat. Sententiae usque ad annum 1595 tantum nexus pellucidos cum pontificibus habent.

Textus ex editione 1595 demptus[recensere | fontem recensere]

(Sententia) (Interpretatio) (Elucidatio): Quae ad Pontifices adiecta, non sunt ipsius Malachiae
sed R. P. F. Alphonsi Giaconis, Ord[inis] Praedicatorum, huius Prophetiae interpretis
Ex castro Tiberis Coelestinus II Typhernas
Inimicus expulsus Lucius II De familia Caccianemica
Ex magnitudine montis Eugenius III Patria Ethruscus oppido Montis magni
Abbas Suburranus Anastasius IV De familia Suburra
De rure albo Adrianus IV Vilis natus in oppido Sancti Albani
Ex tetro carcere Victor IV Fuit Cardinalis S. Nicolai in carcere Tulliano
De via Transtiberina Callistus III Guido Cremensis Cardinalis S. Mariæ Transtiberim
De Pannonia Tusciae Paschalis III Antipapa. Hungarus natione, Episcopus Card. Tusculanus
Ex ansere custode Alexander III De familia Paparona
Lux in ostio Lucius III Lucensis Card. Ostiensis
Sus in cribro Urbanus III Mediolanensis, familia cribella, quæ Suem pro armis gerit
Ensis Laurentii Gregorius VIII Card. S. Laurentii in Lucina, cuius insignia enses falcati
De Schola exiet Clemens III Romanus, domo Scholari
De rure bovensi Coelestinus III Familia Bouensi
Comes signatus Innocentius III Familia Comitum Signiæ
Canonicus de latere Honorius III Familia Sabella, Canonicus S Ioannis Lateranensis
Avis Ostiensis Gregorius IX Familia Comitum Signiæ Episcopus Card. Ostiensis
Leo Sabinus Coelestinus IV Mediolanensis, cuius insignia Leo, Episcopus Card. Sabinus
Comes Laurentius Innocentius IV domo flisca, Comes Lauaniæ, Cardinalis S. Laurentii in Lucina
Signum Ostiense Alexander IV De comitibus Signiæ, Episcopus Card. Ostiensis
Hierusalem Campaniae Urbanus IV Gallus, Trecensis in Campania, Patriarcha Hierusalem
Draco depressus Clemens IV cuius insignia Aquila vnguibus Draconem tenens
Anguinus vir Gregorius X Mediolanensis, Familia vicecomitum, quæ anguẽ pro insigni gerit
Concionator Gallus Innocentius V Gallus, ordinis Prædicatorum
Bonus Comes Adrianus V Ottobonus familia Flisca ex comitibus Lauaniæ
Piscator Thuscus Ioannes XXI antea Ioannes Petrus Episcopus Card. Tusculanus
Rosa composita Nicolaus III Familia Vrsina, quæ rosam in insigni gerit, dictus compositus
Ex teloneo liliacei Martini Martinus IV cuius insignia lilia, canonicus, & thesaurarius S. Martini Turonen[sis]
Ex rosa leonina Honorius IV Familia Sabella insignia rosa à leonibus gestata
Picus inter escas Nicolaus IV Picenus patria Esculanus
Ex eremo celsus Coelestinus V Vocatus Petrus de morrone Eremita
Ex undarum benedictione Bonifacius VIII Vocatus prius Benedictus, Caetanus, cuius insignia undæ
Concionator patereus Benedictus XI qui uocabatur Frater Nicolaus, ordinis Prædicatorum
De fessis aquitanicis Clemens V natione aquitanus, cuius insignia fessæ erant
De sutore osseo Ioannes XXII Gallus, familia Ossa, Sutoris filius
Corvus schismaticus Nicolaus V qui uocabatur F. Petrus de corbario, contra Ioannem XXII Antipapa Minorita
Frigidus Abbas Benedictus XII Abbas Monasterii fontis frigidi
De rosa Attrebatensi Clemens VI Episcopus Attrebatensis, cuius insignia Rosæ
De montibus Panmachii Innocentius VI Cardinalis SS Ioannis & Pauli. T. Panmachii, cuius insignia sex montes erant
Gallus Vicecomes Urbanus V nuncius Apostolicus ad Vicecomites Mediolanenses
Novus de virgine forti Gregorius XI qui uocabatur Petrus Belfortis, Cardinalis S. Mariæ nouæ
De cruce Apostolica Clemens VII qui fuit Presbyter Cardinalis SS XII Apostolorũ cuius insignia Crux
Luna Cosmedina Benedictus XIII antea Petrus de Luna, Diaconus Cardinalis S. Mariæ in Cosmedin
Schisma Barchinonium Clemens VIII Antipapa, qui fuit Canonicus Barchinonensis
De inferno praegnanti Urbanus VI Neapolitanus Pregnanus, natus in loco quæ dicitur Infernus
Cubus de mixtione Bonifacius IX familia tomacella à Genua Liguriæ orta, cuius insignia Cubi
De meliore sydere Innocentius VII uocatus Cosmatus de melioratis Sulmonensis, cuius insignia sydus
Nauta de Ponte nigro Gregorius XII Venetus, commendatarius ecclesiæ Nigropontis
Flagellum solis Alexander V Græcus Archiepiscopus Mediolanensis, insignia Sol
Cervus Sirenae Ioannes XXIII Diaconus Cardinalis S. Eustachii, qui cum ceruo depingitur, Bononiæ legatus, Neapolitanus
Corona veli aurei Martinus V familia colonna, Diaconus Cardinalis S. Georgii ad uelum aureum
Lupa Coelestina Eugenius IV Venetus, canonicus antea regularis Coelestinus, & Episcopus Senẽsis
Amator Crucis Felix V qui uocabatur Amadæus Dux Sabaudiæ, insignia Crux
De modicitate Lunae Nicolaus V Lunensis de Sarzana, humilibus parentibus natus
Bos pascens Callistus III Hispanus, cuius insignia Bos pascens
De Capra et Albergo Pius II Senensis, qui fuit à Secretis Cardinalibus Capranico & Albergato
De Cervo et Leo Paulus II Venetus, qui fuit Commendatarius ecclesiæ Ceruiensis, & Cardinalis tituli S. Marci
Piscator minorita Sixtus IV Piscatoris filius, Franciscanus
Praecursor Siciliae Innocentius VIII qui uocabatur Ioãnes Baptista, & uixit in curia Alfonsi regis Siciliæ
Bos Albanus in portu Alexander VI Episcopus Cardinalis Albanus & Portuensis, cuius insignia Bos
De parvo homine Pius III Senensis, familia piccolominea
Fructus iovis iuvabit Iulius II Ligur, eius insignia Quercus, Iouis arbor
De craticula Politiana Leo X filius Laurentii Medicei, & scholaris Angeli Politiani
Leo Florentius Adrianus VI Florentii filius, eius insignia Leo
Flos pilei aegri Clemens VII Florentinus de domo medicea, eius insignia pila, & lilia
Hiacinthus medicorum Paulus III Farnesius, qui lilia pro insignibus gestat, & Card. fuit SS. Cosme, & Damiani
De corona montana Iulius III antea uocatus Ioannes Maria de monte
Frumentum floccidum Marcellus II cuius insignia ceruus & frumẽtum, ideo floccidum, quod pauco tempore uixit in papatu
De fide Petri Paulus IV antea uocatus Ioannes Petrus Caraffa
Esculapii pharmacum Pius IV antea dictus Io. Angelus Medices
Angelus nemorosus Pius V Michael uocatus, natus in oppido Boschi
Medium corpus pilarum Gregorius XIII cuius insignia medius Draco, Cardinalis creatus à Pio IV. qui pila in armis gestabat
Axis in medietate signi Sixtus V qui axem in medio Leonis in armis gestat
De rore coeli Urbanus VII qui fuit Archiepiscopus Rossanensis in Calabria, ubi manna colligitur
Ex antiquitate Urbis Gregorius XIV
Pia civitas in bello Innocentius IX
Crux Romulea Clemens VII
Undosus vir
Gens perversa
In tribulatione pacis
Lilium et rosa
iucunditas crucis
Montium Custos
Sydus olorum
De flumine magno
Bellua insatiabilis
Poenitentia gloriosa
Rastrum in porta
Flores circundati
De bona religione
Miles in bello
Columna excelsa
Animal rurale
Rosa Umbriae
Ursus velox vel Visus velox
Peregrinus apostolicus
Aquila rapax
Canis et coluber
Vir religiosus
De balneis Ethruriae
Crux de cruce
Lumen in coelo
Ignis ardens
Religio depopulata
Fides intrepida
Pastor angelicus
Pastor et nauta
Flos florum
De medietate Lunae
De labore solis
Gloria olivae In p[er]secutione extrema S.R.E. sedebit
Petrus Romanus qui pascet oues in multis tribulationibus: quibus transactis ciuitas septicollis diruetur, et Iudex tremendus iudicabit populum suum. Finis

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • François Cucherat, La Prophétie de la succession des papes depuis le XIIe siècle jusqu'a la fin du monde. Gratianopoli: E. Dardelet, 1873 Textus apud Internet Archive
  • M. J. O'Brien, An historical and critical account of the so-called Prophecy of St. Malachy regarding the succession of the popes. Dublini: Gill, 1880 (Textus apud Google Books)
  • "Prophetia Sancti Malachiae Archiepiscopi de Summis Pontificibus" in Arnoldus Wion, Lignum vitae (Venetiis, 1595) (pp. 307-311 apud Google Books) eadem res apud Internet Archive

Nexus externi[recensere | fontem recensere]