Mauricius (imperator)

E Vicipaedia
(Redirectum de Mauricius)
Salire ad: navigationem, quaerere
Si nomen perlegere vis, vide Mauritius
Mauricius
Imperator
Solidus-Maurice Tiberius-sb0481.jpg
Nummus Mauricii
Principatus 13. Augusto 582 – 27. Novembri 602
Nomen plenum Flavius Mauricius Tiberius Augustus
Partus 539
Locus natalis Arabissus, Cappadocia
Uxor Constantina
Pater Paulus

Flavius Mauricius Tiberius Augustus (539602) fuit Imperator Romanus Orientalis ab anno 582 ad annum 602.

De vita[recensere | fontem recensere]

De bello cum Persis et initio imperando[recensere | fontem recensere]

Flavius Mauricius Tiberius natus est in Arabisso in Cappadocia. Ab imperatore Tiberio I adoptatus successor eius dictus est.

In bello cum Persis, quod sub Iustino II renovatum est, dux militaris fuit, et anno 581 Persis cladem gravem intulit. Anno 582, Constantiam, filiam Tiberii I, in matrimonium duxit et 13 Augusti 582 successor Tiberii factus est. Eo tempore multa tributa Avaribus danda fuerunt, provinciae Imperii Romani Orientalis in Balcania non tutae fuerunt et bellum cum Persis gestum est.

Anno 586, exercitus Mauricii Persis apud Daram cladem fecit et Persis duos annos restitit, donec Chosroes II, rex Persarum, in Byzantium fugit. Senatu non consenso, Mauricius Chosroem regnum iterum capere adiuvit. Itaque Chosroem cum exercitu in Ctesiphontem misit. Ita Chosroes rursus in regnum restitutus est et bellum anno 591 finitum est.

Chosroes II Imperio Romano Orientali septentrionales Mesopotamiae et partem Armeniae et Iberiae (usque ad Tbilisos, caput) dedit, ut Mauricio pro auxilio gratias egerit.

De bello in Balcanio[recensere | fontem recensere]

Anno 582, Avares Sirmium, deinde nonnulla oppida quae ad Danuvium sita fuerunt, occupaverunt. Ab anno 591, Mauricius exercitum contra Avaribus misit, et anno 592 copiae Imperii Romani Orientalis Singidunum expugnaverunt, dux militum, Priscus, Avaribus Gepidibusque clades complures attulit, dum Petrus, Mauricii frater, successor Prisci factus est. Primum anno 579, Petrus quoque victoriam peperit. Demum anno 602 Slaves et Avares victi sunt.

De morte[recensere | fontem recensere]

Anno 602, exercitus seditionem fecit. Phoca I duce, Byzantium expugnatus est et ibi die 27 Novembris Mauricius cum suis interfectus est. Phocas imperium cepit. Eorum eventuum causa Chosroes II bellum cum Imperio Romano Orientali renovavit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


Antecessor:
Tiberius II
Imperator Romanus Orientalis
582-602
Successor:
Phocas I
Antecessores:
Imp. Caesar Tiberius Constantinus Augustus (sine collega anno 579)
Consul
583
sine collega
Successores:
Imp. Caesar Fl. Phocas Augustus (sine collega anno 603)