Phocas I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nummus Phocae imperatoris

Phocas I erat Imperator Romanus Orientalis a 23 Novembris 602 usque ad 5 Octobris 610.

Index

[recensere] Vita privata

Phocas fuit centurio exercitus in Thracia. Anno 602 hi milites seditionem moverunt et Phocam ducem creaverunt[1]. Milites enim pace a Mauricio imperatore cum Avaribus facta contenti non erant, quod is captivos commilitones ab Avaribus non poposcerat. Nam imperatorem avarum esse putaverunt. Praeterea in locis trans Danubium flumen, in terra barbarum hiemare iussi sunt. Etiam incolae Constantinopolis Mauricio maledixerunt propter bellum contra Slavos continuatum. Itaque Phocas cum militibus, a quibus Exarchus nominatus est, Constantinopolim profectus litteras ad Theodosium, filium Mauricii misit flagitantes, ut, postquam Mauricius abdicaret, ipse Theodosius imperium susciperet. Sed pater imperium transferre noluit. Inter tumultum Mauricius in navicula cum filiis et uxoreque Asiam fugebat, ubi milites fideles manebant, sed ventis adversis in insulam parvam delatus est. Interim Phocas urbem intravit et incolis imperator salutatus est.

[recensere] Imperium

Postquam imperium iniit et Leontia uxor Augusta coronata est, Mauricius 27 Novembris 602 filiique sui iussu Phocae capti, cruciati, caesi sunt. Dum regnat, multas seditiones internas supprimere debuit, praesertim, cum factiones circi inter se pugnabant. Phocas autem multos inimicos etiam senatores cecidisse dicitur. Anno 605 et uxor Mauricii et filiae necatae sunt.

[recensere] Bella

Bellum contra Langobardos in Italiam pace finivit, quo facto Gregorius I papa gratiam ei egit, quamquam magnam partem Italiae imperio amisit. Ravennam tantum tenuit Smaragdo novo Exarcho. Anno 607 papam esse primum episcopum probavit. Idcirco Romae in foro ei columna erecta est, quod monumentum supremum antiquitatis in eo loco est. Bellum contra Avaros et Slavos non renovabat, quod in oriente novum periculum imminebat. Nam Chosroes II rex Persarum bellum Mesopotamiae et Syriae et etiam Cappadociae provinciis bellum intulit et eas inter annos 605 et 607 expugnavit.

[recensere] Ruina et mors

Anno 608 Heraclius, exarchus Karthaginis, coniurationem fecit, filius eius, Heraclius Nicetas, Alexandriam acerrimis pugnis expugnavit. Tum etiam Constantinopolitani seditionem fecerunt, Phocam ceperunt et ad Heraclium protulerunt. Iussu novi imperatoris multis cruciatibus caesus est.[2]

[recensere] Notae

  1. Der Neue Pauly, s.v. Phokas(4), T. IX C. 942
  2. Frank Thiess, Die griechischen Kaiser, Vindobona 1992


Antecessor:
Mauricius
Imperator Romanus Orientalis
602-610
Successor:
Heraclius

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis