Ctesiphon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ctesiphon, urbs capitalis imperiorum Parthicorum et Sassanidarum, ex urbibus magnis Mesopotamiae antiquae una fuit. In ripa orientale Tigridis urbis ruina stat; in ripa opposita Seleucia, urbs Hellenistica, fuit. Hodie, urbis utriusque ruinae in Iraco iacent, circa viginti quattuor milia ad meridiem ex urbe Baghdato.

Nomen Latinum Ctesiphon, vel Ctesifon, de Graeco κτεσιφων est, formato e nomine loci quid Latine scriptum est Tosfōn vel Tosbōn. In scriptis Iranianis de aevo Sassanidarum, in Parthica et Pahlavi et Sogdiana tyspwn videtur, et in Farsi Tisfun extendit. In scriptis Arabicis de aevo medio, nomen Taysafūn vel Qataysfūn plerumque est, et in Arabica nova al-Mada’in est. Urbis nomen Armenicum Tizbon fuit. Ctesiphon primum videtur in Libro Esdrae de Vetere Testamento Kasfia (de nomine Cas, ac cognatum et Caspio et Qazvin).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]