Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lingua Serbocroatica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Serbocroatica
srpskohrvatski jezik
Taxinomia:

Linguae Indoeuropaeae
 (Linguae Baltoslavicae)
  Linguae Slavicae
   Linguae Slavicae Meridianae

    Lingua Serbocroatica sive Croatoserbica
Locutores: circiter 17 - 22 milliones (omnes linguae sive dialectus comprehensae)
Sigla: 1 sh (obsoletus); nunc bs (Bosnice), hr (Croatice), sr (Serbice), 2 tantum separatim bos (Bosnice), hrv (Croatice), srp (Serbice), 3 hbs
Status publicus
Officialis in olim Iugoslavia (usque ad 1990/1992)
Privata in Croatia, Serbia, Bosnia et Herzegovina, Monte Nigro et alibi
Litterae:
Scriptura: Latina et Cyrillica
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Regiones ubi incolae lingua Serbocroatica aut linguis cognatis loquuntur (status anno 2005).
Regiones, ubi plurimi incolarum Serbice sive Croatice seu Bosnice vel Montenigrinice loquuntur (status anno 2006).

Lingua Serbocroatica sive Croatoserbica (srpskohrvatski vel српскохрватски sive hrvatskosrpski ; etiam hrvatski ili srpski sive srpski ili hrvatski) fuit una cum Slovena et Macedonica lingua publica in Iugoslavia priore.

Auctores Novi Aevi ineuntis intellexerunt linguas Slavicas sibi maxime propinquas esse; Athanasius Kirchner (1679) linguam Slavorum in regionibus hodiernae Croatiae, Bosniae et Herzegovinae et Serbiae habitantium "Illyricam" sive "Slavonicam" nominat affirmatque eam "unam et eandem esse linguam solummodo diversis, pro conditione diversarum regionum, dialectis corruptam."[1] Conradus Gesnerus (1555) linguam "Dalmaticam" vel "Illyricam" appellaverat.[2]

Notionis "Linguae Serbocroaticae" primo anno 1824 a Iacobo Grimm in prologo Parvae Grammaticae Serbicae (a Vuk Stefanović Karadžić) ab illo versae mentio facta est.[3] Nonnullis annis post (1836) denuo a philologo Jernej Kopitar in epistula adhibita est. Ab anno 1921 usque ad annum 1993 Lingua Serbocroatica fuit una e linguis publicis Iugoslaviae, quae dialectos Serborum, Croatorum, Bosniacorum et Montenigrinorum contegeret sive in unum duceret.

Iugoslavia dilapsa, linguae separatae sunt: lingua Croatica, lingua Serbica, lingua Bosnica et nuper etiam lingua Montenigrinica (cuius status adhuc dubius est) ex tunc publice linguae distinctae describi solent.

Verbum Lingua Serbocroatica imprimis in Croatia et Serbia vixdum in usu est. Ad linguam autem publicam fere centum annos, quae usque ad Iugoslaviam dilapsam communiter culta est, describendam porro necessarium est. Cum ad res hodiernas describendas notione generali opus est, saepe sigla BKS (pro Bosnice/Croatice/Serbice) adhibentur. Alia appellatio harum linguarum est Linguae Slavicae medio-austro-occidentales. Extra priorem Iugoslaviam, notio linguae Serbocroaticae ultra adhibetur ad unicam linguam cum varietatibus dialectisque suis, quibus in multis civitatibus plures gentes loquuntur, denotandam. Quod autem hoc linguae "tectum" commune non iam colitur, diversitates inter varietates maiores fieri verisimile est.

Varietates normativae[recensere | fontem recensere]

Lingua Serbocroatica (certe quidem post bellum mundanum secundum) non uniforma, sed polycentrica accepta est, cui non singulus canon normativus erat (sicut linguae Italianae, Polonicae, vel Finnicae), sed plures varietates normativae (sicut plurimis linguis, quibus plures gentes loquuntur, sicut linguae Anglicae, Francogallicae, Theodiscae). Talis varietas lingua Serbocroatica varijanta sua lingua nominatur.

Cunctis temporibus varietates Serbocroaticae non tantum pronuntiatione (ut puta: beli/бели - bijeli/бијели - bili) et usu abecedarii sive Latini sive Cyrillici, sed imprimis verborum supellectile usuque inter se differebant.

Opiniones de linguae Serbocraticae statu hodiernae[recensere | fontem recensere]

Disputatio ob causas historicas maxime persuasione gentilicia affectuque imbuta est. Quamquam qui varietatibus Serbicis, Croaticis, Bosnicisque loquuntur se invicem facile intelligunt, simul tamen in praesentia multi (vel plurimi?) renuunt hoc sermonis instrumentum esse linguam communem.

Sunt duo opiniones principales:

  • Linguam Serbocroaticam esse linguam polycentricam

Linguam Bosnicam, Croaticam et Serbicam non esse linguas peculiares, sed varietates unius linguae (sicut linguam Anglicam in Magna Britannia et in CFA aut linguam Theodiscam in Austria, Helvetia et Germania). Varietates normativas Serbicas et Croaticas similiores esse ut puta Lingua Theodisca in Austria et in Germania septentrionali. Partim diversitates inter dialectos Croaticas maiores esse quam inter varietates normativas Croatiae et Serbiae sive Bosniae.

Odium linguae Serbocroaticae e rebus praeteritis fluere, imprimis quod res publica Iugoslaviae lingua ad ideologiam abusa sit. Ex quo evenisse, ut ratioreipublicae ac plurimi locutores in olim Iugoslavia communem cum vicinis linguam praecipue tamquam communitatem culturalem sive gentiliciam, quam respuant, interpretentur. Iisdem causis linguistas harum civitatum imprimis res cuiusque varietatis peculiares requirere. Ita factum esse, ut civitates ex Iugoslavia dilapsa ortae singulae variantes linguae Serbocroaticae regionales ad statum linguae publicae, quae nomine civitatis ornata sit, evexisse.

Tamen his, qui linguam olim Iugoslaviae ediscere velint, non utilem esse hodiernis linguis publicis uni post alteram studere, item ac interpres inter has "linguas" non esse necessarium.

  • Linguam Serbocroaticam esse mythum publicum

Linguas Serbicam Croaticamque tantum necessitate publica per quaedam decennia (dum Iugoslavia exstaret) similiter progressas esse; praeterea linguam Serbocroaticam Panslavismum aut meridianorum Unitarismum Slavorum signficasse neque umquam re vera linguam normativam fuisse.

Quod Linguae Bosnica, Croatica et Serbica ex eadem dialecto ortae sint, non multum valere, cum sint aliae eiusmodi linguae:

(Multi linguistae autem etiam Hindi et Urdu vel Dacoromanicam et Moldavicam varietates habent, lingua Norvegica ac Danica sicut et Bulgarica ac Macedonica e diversis dialectis ortae sunt!).

Haec opinio differentias linguarum demonstrat, quae paucis sunt:

  1. Abecedarium: Latinum vs. Cyrillicum
  2. Orthographia: imprimis modus, quo verba aliena accipiuntur (ut puta Serbice Nju Jork/Њу Јорк vs. Croatice plerumque New York) et modus quarundam formarum futuri scribendarum (ut puta Serbice radiću/радићу vs. Croatice radit ću 'laborabo')
  3. Phonetica: voculatio singulorum verborum diversa
  4. Grammatica: variae differentiae, inter alia: Lingua Serbica infinitivum vitare solet, ut puta Serbice želim da radim 'velim ut laborem' vs. Croatice želim raditi 'velim laborare'.
  5. Morphologia: Variae regulae diversae, quae adhuc ad stilisticam pertinere solebant
  6. Verborum supellex et semantica: differentiae multis in verbis

Iugoslavia dilapsa, finem linguae Serbocroaticae advenisse.

Opiniones linguistarum olim Iugoslaviae de origine propinquitateque harum linguarum differunt pro cuiusque patria.

Exemplum ad linguas comparandas[recensere | fontem recensere]

Francogallice Croatice Bosnice Serbice
Comme les gaz d'échappement et la pollution atmosphérique dans la Jérusalem, il serait nécessaire de prendre des mesures pour assurer la sécurité! Glede ispušnih plinova i zagađivanja zraka u Jeruzalemu, bilo bi potrebito poduzeti mjere sigurnosti! U pogledu izduvnih gasova i zagađivanja vazduha u Jerusalimu, bilo bi potrebno preduzeti mjere bezbjednosti! У погледу издувних гасова и загађивања ваздуха у Јерусалиму, било би потребно предузети мере безбедности!
Croatice Bosnice Serbice Francogallice
Bijela sol za kuhanje kemijski je spoj natrija i klora. Bijela so za kuhanje je hemijski spoj natrijuma i hlora. Bela so za kuvanje je hemijsko jedinjenje natrijuma i hlora. Le sel blanc pour la cuisine est un composé chimique du sodium et du chlore.
Vlak sa željezničkoga kolodvora krenut će točno u deset sati. Voz sa željezničke stanice krenut će tačno u deset sati. Voz sa železničke stanice krenuće tačno u deset sati/časova. Le train de la gare va commencer exactement à dix heures.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Auburger, Leopold. 1999. Die kroatische Sprache und der Serbokroatismus. Ulmae. ISBN 3-87336-009-8.
  • Brozović, Dalibor. 1992. "Serbo-Croatian as a pluricentric language." In Pluricentric Languages: Differing Norms in Different Nations, ed. Michael Clyne, 347-380. Berolini, Novi Eboraci. ISBN 3-11-012855-1.
  • Bunčić, Daniel. 2008. Die (Re-)Nationalisierung der serbokroatischen Standards. In Deutsche Beiträge zum 14. Internationalen Slavistenkongress, Ohrid 2008, edd. Sebastian Kempgen, Karl Gutschmidt, Ulrike Jekutsch, Ludger Udolph, 89-102. Monaci (= Die Welt der Slaven, Sammelbände/Sborniki, edd. Peter Rehder et Igor Smirnov, vol. 32). ISBN 978-3-86688-007-8.
  • Greenberg, Robert D. 2004. Language and Identity in the Balkans: Serbo-Croatian and its Disintegration. Oxoniae et alibi. ISBN 0-19-925815-5.
  • Gröschel, Bernhard. 2003. "Postjugoslavische Amtssprachenregelungen – Soziolinguistische Argumente gegen die Einheitlichkeit des Serbokroatischen?" Srpski jezik (Belgradi), 8.1/2: 135-196.
  • Gröschel, Bernhard. 2009. Das Serbokroatische zwischen Linguistik und Politik. Mit einer Bibliographie zum postjugoslavischen Sprachenstreit. ISBN 978-3-929075-79-3.
  • Ivić, Pavle. 1958. Allgemeines und die štokavische Dialektgruppe. Die serbokroatischen Dialekte: Ihre Struktur und Entwicklung, 1.
  • Kačić, Miro, una cum Ljiljana Šarić. Vertit Wiebke Wittschen, Ljiljana Šarić. 1997. Kroatisch und Serbisch: Irrtümer und Falsifizierungen. Zagrabiae. ISBN 953-6602-01-6.
  • Kordić, Snježana. 2002. "Pro und Kontra: 'Serbokroatisch' heute." In Slavistische Linguistik 2002, edd. Marion Krause et Christian Sappok, 97-148. Monaci. ISBN 3-87690-885-X.
  • Okuka, Miloš. 1998. Eine Sprache—viele Erben: Sprachpolitik als Nationalisierungsinstrument in Ex-Jugoslawien. Clagenfurti. ISBN 3-85129-249-9.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]