Lingua pluricentrica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lingua pluricentrica sive polycentrica in linguistica synchrona est lingua, cui plures sunt varietates. Pluricentricae linguae regio plerumque, sed non semper, civitatum fines transit.

In linguistica diachronica pluricentrica est lingua, est lingua, quae per saecula a pluribus locis mediis, qui inter se eiusdem linguae varietatibus differebant, comparabili modo affecta est.

Secundum Michaelem Cyne[1] ad linguas pluricentricas pertinent inter alias linguae Arabica, Armenica, Sinensis Mandarinica, Theodisca, Anglica, Francogallica, Hindica sive Urdu, Coreana, Malayana, Batava, Lusitana, Suecica, Serbocroatica, Hispanica, Tamulica et lingua creola Anglica in regione Pacifica (Tok Pisin, Bislama, Pijin et Torres Creole).

Etiam Latina (mediaevalis) et Sanscritica fuerunt linguae pluricentricae.

Ratione diachronica lingua Theodisca variis temporibus a variis locis formata est lingua pluricentrica, linguae Anglica et Francogallica minus, quia (plus minusve) semper auctoritate unius capitis urbis definitae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Michael Clyne (ed.): Pluricentric Languages, Berolini / Novi Eboraci 1992


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!