Iacobus Grimm
| Iacobus Grimm | |
|---|---|
| Jakob Ludwig Karl Grimm | |
| Fratres Grimm, Iacobus a dextra | |
| Natus | 4 Ianuarii 1785 Hanoviae vulgo Hanau in Hassia |
| Obiit | 20 Septembris 1863 Berolini |
Iacobus Ludovicus Carolus Grimm (vulgo: Jakob Ludwig Karl seu Carl Grimm) fuit Germanicus linguarum peritus et iurisdoctus. Conditor philologiae Germanicae atque Germanicae rerum antiquarum scientia putatur.
Vita [recensere]
Die 12 Decembris 1837 - Iacobus Grimm et sex alii professores Universitatis Goettingensis (erant Gulielmus Eduardus Albrecht, Fridericus Christopherus Dahlmann, Henricus Ewald, Georgius Gottfriedus Gervinus, Gulielmus Grimm atque Gulielmus Eduardus Weber) a rege novo Ernesto Augusto magistratu dimissi sunt, quod constitutionem Regni Hannoverani contra regem defenderant. Dahlmann, Iacobus Grimm atque Gervinus etiam e patria expulsi sunt.
Curriculum vitae et opera arte cum fratri Gulielmo Grimm coniuncta sunt. Quamobrem saepenumero de fratribus Grimm loquitur.