Devonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Devonia (Anglice: Devon)
Vexillum Devoniae Sigillum Devoniae
Sententia: Auxilio divino
Devoniae situs inter comitatus geographicos regni Britanniarum
Caput Exonia

Devonia (-ae, f.), seu Devoniensis comitatus (vulgo Devon et interdum Devonshire) est comitatus Angliae quae ad meridionalem et occidentalem partem spectat. Nomen habet e civitate prae-Romana et Romana Dumnoniorum, qui terram Devoniae et Cornubiae incoluerunt; ibi imperio Romano recesso regnum Dumnonia substitit, cuius orientalis pars a regibus Occidentalium Saxonum saeculo VII et VIII debellata est et in formam scirae vel provinciae, duce (ealdorman) praeposito, reducta. Ab anno 850 in Chronicis Anglosaxonum refertur. Caput comitatus est urbs Exonia, iam a Romanis nomine "Isca" nota.

Devoniae situs inter comitatus sollemnes Angliae
E Devonia "sollemni" distinguuntur Devonia "administrativa" (79), Torbay (80), Plimmuta (81)

Pagi finitimi sunt Dorcestria et Somersetia ad orientem spectantes, Cornubia ad occidentem. Litora Manicae Bristoliensis et Oceani Hibernici borealem partem comitatús, Oceani Britannici meridianam partem confiniunt. Hunc flumina satis multa attingunt, Axa, Sid, Otter, Isca, Tinea, Derte, Avon, Erme, Tamarus. Ad boream defluunt duo tantum flumina et iuxta ostium se coniungunt, scilicet Taw et Torridge. Insula Lunda in oceano iacet haud longe ab litore Devoniae occidentalis remota. Rupes periculosae Eddystone, pharo munitae, chiliometris fere 15 a portu Plimmutae meridiei versus distant. Extremitas occidentalis huius comitatus, ad Oceanum spectans, est Herculis promunturium. Inter montes altissimos sunt High Willhays, Yes Tor, Mis Tor et Ryder's Hill saltús Dartmoor atque etiam Holdstone Hill et Five Barrows in partibus septentrionalibus eminentes.

Devonia est etiam comitatus administrativus, retractis autem duabus urbibus satis magnis, scilicet Torbay (in qua comprehenduntur Torquay, Brixham, Paignton), et Plimmuta, cui adiungitur oppidum Devonport; quae urbes gubernia superiora in seipsis constituuntur. In Devonia "administrativa" hodierna manet urbs Exonia. Oppida et vicos comprehendit fere 640, inter quos enumeranda sunt meridiana Plympton, Ivybridge, Modbury, Kingsbridge, Totenais, Newton Abbot, Bovey Tracey, Buffestra, Ashburton, modestiora Yelverton, Horrabridge, Buckland Monachorum, Bere Alston, Princetown, Chagford, Moretonhampstead, Cheriton Bishop, Widecombe-in-the-Moor, Bishopsteignton, Drewsteignton, Kingsteignton, Chudleigh, et ad oram maritimam iacentes Salcombe, Derstemuta, Kingswear, Taba, Dawlish; oppida orientalia Topsham, Seaton, Beer, Ottery St Mary, Sidbury, Colyton, Axeministra, Chardstock, ad oram maritimam Exmouth, Budleigh Salterton, Sidmouth, Axmouth; oppida mediterranea Tavistock, Okehampton, Cridia, Great Torrington, Tivertonia, Cullompton, Honiton et modestiora Lydford, Chulmleigh, Hatherleigh, Holsworthy, Sheepwash, North Tawton, Burrington, Bampton, South Molton, North Molton, Bradninch, Broadclyst, Broadhembury, Culmstock, Uffculme; oppida borealia potiora Bideford, Barnastapula, Ilfracombe, Lynton cum Lynmouth, modestiora autem Hartland, Clovelly, Woolfardisworthy, Northam, Westward Ho!, Apultrea, Braunton, Croyde, Woolacombe, Combe Martin, Brendon.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]