Species plantarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Titulus editionis primae

Species plantarum liber duobus voluminibus constans a Carolo Linnaeo anno 1753 primum editus, monstrat systema taxinomicum regni Plantarum. In hoc libro inveniuntur nomina bipertita botanica antiquissima quae hodie accipiuntur. Opus quater vel quinquies recensum est, imprimis a Linnaeo ipso, postea a Carolo Ludovico Willdenow aliisque.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • 1753 : Caroli Linnaei Species plantarum, exhibentes plantas rite cognitas, ad genera relatas, cum differentiis specificis, nominibus trivialibus, synonymis selectis, locis natalibus, secundum systema sexuale digestas. Holmiae: impensis Laurentii Salvii
  • 1762-1763 : editio altera
  • 1764 : editio tertia
  • 1797-1830 : editio quarta a Carolo Ludovico Willdenow curata

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ferdinandus de Mueller, Index perfectus ad Caroli Linnaei species plantarum. Melburniae, 1880 Textus apud archive.org
  • Clive A. Stace, Plant taxonomy and biosystematics. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1991 Paginae selectae

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

  • {{LSP1}} (formula ad editionem primam in paginis Vicipaediae citandam)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]