Haec pagina est honorata.
Latinitas bona

Hizbullah

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Hizbullah (Arabice: حزب الله ḥizbu-llāh 'factio Dei'), quae etiam Hezbollah, Hisbollah, aliter scribitur, est factio politica et militaris Libanica, cuius socii maxima ex parte sectam Islamicam Siiticam sequuntur. Quorum doctrinae Islamisticae auctor est Ruhullah Khumayni, qui Seditionem Islamicam in Irania concitavit.

Quamquam se publicae electioni offert et hodie 14 ex 128 sedibus Parlamenti et Ministerium Laboris tenet, dubium non est quin plus sit quam factio tantum, quales quidem factiones democraticas in Occidente cognovimus. Non enim desinerunt assectatores Hizbullah rei bellicae studere, cum miles Israeliticus eorum rebellione ex Libano cum ignominia evictus iam non nisi minimas terras, scilicet Praedia Siba, occupet. Prorsus partes rei publicae agit Hizbullah per regiones Libani Siiticas sicut eas quae trans Leontem sitae ad meridiem vergunt et Bicam vallem et Beryti suburbia meridionalia, ubi cunctis fungitur aediliciis muneribus. Nam commeatum ibi instruit et publicae eruditioni praeest et valetudinaria curat et pauperibus fert auxilia, civitate Libanica latente.

Favent huic factioni Siitae fere omnes, factionis quoque Amal consociatae sectatores, atque etiam permulti Christiani Libanici, ducibus Michaele Aoun et Suleiman Frangieh Iuniore, nec non quidem nonnulli Sunnitae, ut paene dimidia pars populi Libanici esse videatur, quae Hizbullah suffragatur.[1][2] Et aliis in terris Islamicae fidei addictis maximam benevolentiam sibi conciliavit, cum regna occidentalia sicut Civitates Foederatae Americae et Israel contraria ex parte Hizbullah in numero societatum tromocraticarum habeant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Bellum civile Libanicum[recensere | fontem recensere]

Postquam Israelitici Libanum anno 1982 a meridie invaserunt, ducis Ruhullah Khumayni iussu cohors 2000 Custodum Seditionis Iranicorum in valle Bica iuxta fines Syrorum incepit iuventutem Siiticam in armis exercere, ut Seditionem Islamicam in Libano propagarent et hostem Iudaicum una cum factione Amal debellarent, quae copiis Israeliticis manum dederat.[3] Opes ad Hizbullah instituendam, quae quidem non prius quam ab anno 1985 hoc nomine utebatur, dabant primarii Custodum Seditionis ut imperatores ʿAbbās Zamani (Abū Šarīf), Musṭafa Khamrān, ʿAlī Akbar Mohtashami, ʿAlī-Reza Asgari.

Anno 1985, vehementius exarduerunt pugnae cum factioni Amal, altera Siitica, cui Syria subsidiis succurrebat. Rationem odii dedit Hizbullah, quod Amal castra exsulum Palaestinensium gemina—iam horribili illa caede afflicta, quam Christiani furentes fecerunt Israeliticis spectantibus—Sabram et Satilam devastavit. Bello civili autem exstincto altera factio alteri adeo reconciliata est, ut earum duces Nabih Berri et Hasan Nasrallah hodie plerumque iuxta in tabulis monstrarentur, quorum de rebus publicis sententiae vix aut potius nullo modo distingui possunt.

Post pacem Taifensem[recensere | fontem recensere]

Pace Taifi in Arabia Saudiana anno 1989 composita, Hizbullah sola ex omnibus belli civilis militiis arma sua retinuit, quod finem quam sibi constituit Libani ab occupatione Israelitica liberandi nondum impetraverat. Quamquam gloriatur hostem rebellione sua anno 2000 tandem repulisse, tela usque non tradidit dum Praedia Siba recuperarentur, decreto Concilii Salutis Consociationis Nationum 1559 obloquente.

Ideo pergebat cum copiis Israeliticis trans Libanicos terminos reductis contendere annique 2007 aestate atroces pugnas et terra et aere pugnavit, a quibus se victricem abisse asseverat. Clade Israelitica superba, Hizbullah magis magisque se ad res Libani civiles convertit et cum Michaelis Aoun, ducis Christiani, factione foederata summum civitatis imperium petit.

Doctrina[recensere | fontem recensere]

In libello die 16 Februarii anni 1985 divulgato, factio exposuit sibi propositum esse:[4][5]

  • Americanos, Francicos, eorumque socios ex Libano expellere in perpetuum et quemque coloniam nostris in terris conditam delere
  • Phalangum factionem iustae potestati iudicibusque mandare scelerum causa quae in Musulmanos atque Christianos commiserunt
  • concedere cunctis nationis filiis ut sortes suas ipsi constituant reique publicae statum, quemcumque cupiant. Quos omnes hortamur ut eligant optionem rei publicae Islamicae, quae sola tutam praestabit iustitiam et libertatem. Nullum enim regimen nisi Islamicum arcere potest clandestinos imperialistarum impetus in terram nostram.
– Abraham al-Amīn, Epistola aperta: Regula Hizbullah

Hizbullah illo libello manifeste declaravit vi sibi utendum fore ad haec proposita impetranda vocabulisque ex Alcorano promptis hanc pugnam esse sanctam (جهاد ǧihād) profitetur.[6]

Post pacem Taifensem autem metam seditionis Islamicae ad instar Iraniae Libano inferendae reique publicae theocraticae (ولاية الفقيه welāyatu l-faqīh) ibi constituendae sibi praetermissam esse annuntiavit. Quin dixit Nasrallah: "Ducimus rempublicam Islamicam indigere maximo populi suffragio, neque dimidiae partis et unius, sed multo plurimorum. Quod in Libano non datur neque aliquando datum iri videtur."[3] Ex quo putatur factio esse "libanisata"[7], quia seditionem recusavit, se ad civitatem reformandam convertit, religionum varietatem in Libano probavit, quamquam pergit reicere portiones ecclesiis Christianis et Musulmanis Sunniticis pace Taifensi adscitas.[8]

Libellus, quem anno 1996 publici iuris fecit, proposita factionis statuit a prioribus diversa: Cum primo quidem loco rebellionem memoret contra occupantes, secundo tamen aequabilitatem iustamque civitatem et deinde multa ad oeconomiam, eruditionem, salum publicum pertinentia enumerat, libertate religionis non excepta.[9] Post militis Israelitici reditum ultra fines Libani meridionales studium rebellionis non iam pertinet nisi ad Praediorum Siba glebam minimam, quamquam dux factionis saepius se censere professus est civitatem Israel tandem omnino esse delendam.[10] Condemnavit autem insidias 11 Septembris anni 2001 adversus Civitates Foederatas Americae perpetratas quippe quae a iure Islamico abhorreant.[11]

Collegium[recensere | fontem recensere]

Regula[recensere | fontem recensere]

De factionis structura ambigitur. Nam sunt qui negent Hizbullah societatem vel collegium esse ut qui eam sectantur quasi membra sint symbolis instructa certisque functa muneribus.[12] Etenim haesitant viri docti de numero sectatorum, quem alii inter 300 et 400 armatos,[13] alii fere 20 000 esse aestimant.[14]

Constat autem summum imperium in gremio Consilii (مجلس الشورى maǧlisu š-šūra) duodecim virorum esse positum, qui divinitatis peritissimi res factionis gerunt cotidianas. Consilio praeest Secretarius Generalis Hasan Nasrallah, qui anno 1960 natus Abbati al-Musāwi ab Israeliticis occiso successit anno 1992. Vicario Nasrallah fungitur Naʿīm Qāssim. Nititur Consilium septem comitiis, quae res curant ideologicas, pecuniarias, militares, politicas, iuridicas, praeconias, sociales. Imitantur hanc structuram ea factionis collegia quae singulas regiones administrant, videlicet Berytum, vallem Bicam, et regionem meridionalem.[15]

In rebus divinis semper auditur sententia Machometi Ḥussayn Faḍlallah, qui anno 1935 natus quasi partes agit summi factionis pontificis. Si autem alicuius rei ultima ratio petitur, solent ducem supremum Iraniae consultare.[16] Cancellaria factionis politica Berytensis collocata est in manibus Abrahami al-Amīn, qui etiam in Parlamento eius praesidet senatoribus. ʿImād Muġnīyyah tandem, qui anno 2008 Damasci ab ignotis necatus est, praefuisse dicitur exploratoribus secretis Hizbullah.

Opes[recensere | fontem recensere]

Si quaeritur de fontibus, e quibus hauritur illa pecuniae opulentia, qua dotata immensas praestat impensas in pauperes sustinendos et milites conducendos et arma emenda, respondet Hizbullah se donis tantum frui fidelium.[17] Et patet profecto haud exiguas auferre stipes Siitarum Libanicorum, praecipue eorum qui patriae procul victum adepti in Africa occidentali, Civitatibus Foederatis, Americaque meridionali habitant.[18] Sed dubium non est quin etiam Iraniae regimen Islamisticum factioni amicae opes suppeditet et arma et alia auxilia; quae dicuntur explere inter 60 000 000 et 100 000 000 US$ per annum.[19]

Arma[recensere | fontem recensere]

Non negat Irania quin arma factioni mittat quibus hostem comprimat Israeliticum. Quae in ipsa Irania et Russia et Sina confecta trans Syriam aut rarius trans Turciam furtimque trans apertos Libani fines apportantur.

Possidet Hizbullah diversa armorum genera, inter quae imprimis nominanda sunt missilia Russica generis Katyusha-122, quae 29 chiliometra per aëra volant, et Iranica generis Fajr-3, Fajr-5, Zelzal-1, quae creduntur usque ad Telavivum mitti posse. In promptu quoque habet missilia contra autocurrus armatos sicut Russica generis AT-3 Sagger, AT-4 Spigot, AT-5 Spandrel, Metis-M, АТ-14 Kornet, Iranica generis Raad, Towsan, Toophan, necnon missilia ad aeroplana ferienda sicut tormenta bellica generis ZU-23 et Strela 2, quae ab humeris mittuntur, et SA-18[20] et C-802 contra naves idonea.[21]

Res in bello gestae[recensere | fontem recensere]

Bella Israelitica[recensere | fontem recensere]

Tot nationibus et militiis Libanicis bello civili luctantibus, non in ora omnium pervenit nomen Hizbullah, quoad pace Taifensi composita inter omnes sola factiones arma sua deponere recusavit audaciusque studio institit militis Israelitici e terris, quas in Libani meridie tenebat, expellendi. Permultos post impetus in se perpetratos, exercitus Iudaeus mense Aprili anni 1996 incursionem in Hizbullah fecit cui appellationem "Uvarum irae" (מבצע ענבי זעם) dedit. Qua etiam 154 homines togatos e populo necavit, inter quos 107 in vico Canae vita privavit tormentis bellicis usus.[22][23] Quod Israel die 24 Maii anni 2000 tandem occupatione Libani destitit praediis Siba exceptis, Hizbullah sibi suaeque ascribit constantiae.

Die 12 Iulii 2006 autem in vicinis Aita al-Chaab, sectatores Hizbullah cum militibus Israeliticis conflixerunt, quorum octo occiderunt duosque captivos abduxerunt. Quod an citra transve Libanicos fines actum est, hic illicque in utramque disputatur partem. [24] Quo commotus Israel ignem et gladium Libano intulit, multosque armatos pluresque togatos interfecit, donec die 14 Augusti 2006 Concilio Salutis hortante siluerunt arma, quae Hizbullah quidem domare nequierunt, quod Hasan Nasrallah ut "divinam victoriam" (نصر من الله naṣrun min Allah) pronuntiavit.

Facta tromocratica[recensere | fontem recensere]

Fumus supra castra classicorum Americanorum die 23 Octobris 1983 pyrobolis devastata

Longus est index scelerum, quae Hizbullah commisisse criminantur, quamquam ipsa se magna ex parte insontem professa tot insidias collocasse, incursiones fecisse, obsides abduxisse non gloriatur.[25][26][27]

Res in pace gestae[recensere | fontem recensere]

Quibus Libani locis vivant Siitae

Res publica[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1990 ubique Libani arma cesserant togis, Hizbullah quoque in foro periclitari censuit annoque 1992 publico nixa suffragio Parlamentum introivit, ut quod in castris agere pergebat abhinc et a rostris confirmaret. In partibus Libani meridionalibus, ubi cum factione Amal certat de Siitarum gratia, complurium oppidorum curias dominatur.

Syriaco praesidio deducto, anno 2005 regimini adscripta energiae ministerium consecuta est. Mense autem Februario anni 2006, pacto cum ducis Christiani Michaelis Aoun Commotione Nationale Libera composito, se partibus adiunxit regimini universoque Occidenti adversis[32] pauloque post cum sociis suis munera publica recusavit novumque regimen flagitavit.[33][34] Propius nihil est factum, quam ut seditionibus domesticis atque pugnis cum Sunnitis regimini faventibus denuo bellum civile concitavisset. Mense tandem Maio anni 2008, cum ne quidem Syria neque Irania factionis amicae commoda ex eius contumacia capere censerent, omnes Libanicae factiones in Quataria pactae sunt, ut regimen constituerent quod Unionis nationalis dicebatur sectatoresque Hizbullah complecteretur. Propterea Machometo Fneich, hunc in ordinem iterum recepto, Ministerium Laboris mandatum est.

Subsidia socialia[recensere | fontem recensere]

Hizbullah factio Islamica non esset, nisi viduas, orbos, pauperes, infirmos sublevaret maternaque mente aleret. Itaque haud pauca sunt valetudinaria, hospitia, scholarum instituta, quae eius sumptibus in usum Siitarum administrentur, neque eo differt a ceteris Libani factionibus, quod indigentibus, universitatum studiosis, parentibus martyrorum stipendia exsolvit, quo efficitur, ut sibi eorum gratias perpetuas conciliet.

Quicumque bello aestivo anni 2006 aut prioribus bellis sua bona amiserunt aut domis fugere coacti sunt, subsidia accipiunt a factione, quae etiam per societatem mercatoriam nomine "Studium aedificandi" (جهاد البناء ǧihādu l-bināʾ) aedificia reparanda novasque domos curat exstruendas, quamquam pleraque non ipsa solvit impensa, sed civium et civitatis nititur collationibus.[35] Habet Hizbullah haud minus quam aliae factiones suum canalem televisualem, qui "al-Manar" (المنار al-manār 'Pharus') vocatus suam doctrinam per Libanum et mundum propagat, in Francia vero anno 2004 interdictus est, quod invidias et bella instigaret.[36]

Iudicia aliorum[recensere | fontem recensere]

In partibus orientalibus[recensere | fontem recensere]

Populi quidem civitatum Arabicarum et Islamicarum maiore ex parte Hizbullah in tantis deliciis habent, ut his temporibus fortasse non exstet dux apud eos, qui manifestiore fruatur multitudinis favore, quam Hasan Nasrallah. Secundum diversas indagationes demoscopicas enim 87 % Libanicorum anno 2006 probaverunt pugnam factionis cum Israel,[37] 79,6 % Palaestinensium bene existimaverunt de Hizbullah,[38] 63,9 % Iordanensium duxerunt eius rebellionem legitimam esse, cum 6% tantum Hizbullah societatem tromocraticam esse censerent.[39]

Quod autem ad ipsa attinet illarum civitatum regimina, discedunt sententiae: etsi Irania, Syria, Iemenia, Libya, Quataria aliaeque Hizbullah animo et manu favere pergunt, non sunt paucae eaeque non minimae, ut Aegyptus, Iordania, Arabia Saudiana, quae factionis Siiticae successa moleste ferant.[40]

In partibus occidentalibus[recensere | fontem recensere]

Vix mirandum est, quod Israel factionem sicut ceteras militias Islamisticas societatibus tromocraticis adnumerandam censet.[41] Assentiunt Civitates Foederatae Americae[42] et Canada.[43] Britanniarum Regnum autem, et Australia,[44] non totam factionem, sed partem illius, quam "Societatem Hizbullah incolumitati externae servandae" (Hizballah External Security Organisation) vocant, actorum tromocraticorum accusant.

Indice tromocratico a Consociatione Nationum curato Hizbullah non comprehenditur, quia solum ad eos spectant auctores, qui Alcaedae cognati amicitiaque coniuncti sunt,[45] at monetur Hizbullah pluribus Concilii Salutis resolutionibus, imprimis resolutione 1559, ut arma sua deponat. Index societatum tromocraticarum, quo Unio Europaea alligatur, factionem non comprehenditur; licet Parlamentum Europaeum eam adiciendam flagitaverit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Briefing: Lebanese Public Opinion (Anglice)
  2. Who Are Hezbollah (Anglice)
  3. 3.0 3.1 In Search of Hezbollah (Anglice)
  4. The Hizballah Program (Anglice)
  5. "The Stanford Review" (Anglice)
  6. Qassem 2005:39. (Anglice)
  7. Staying the Course: the "Lebanonization" of Hizbollah - the integration of an Islamist movement into a pluralist political system (Anglice)
  8. Cobban, Helena "Hizbullah’s New Face." (Anglice)
  9. The electoral program of Hizbullah, 1996 (Anglice)
  10. Hizbollah promises Israel a blood-filled new year, Iran calls for Israel’s end. (Anglice)
  11. Dictum ducis Fadlallah in periodico Theodisco "Der Spiegel" 42/01 laudatum
  12. al-Nahar al-Arabi w-al-duwali, 10-16 June 1985; et La Revue du Liban, 27 July-3 August 1985. Laudata apud Ranstorp, Hizb'allah in Lebanon, 1997:41 (Anglice)
  13. International Crisis Group: Old Games—New Rules. Bruxellae 2002:23 (Anglice)
  14. Neue Zürcher Zeitung: Hizbullah nimmt Libanon als Geisel, 16 Iulii 2006. (Theodisce)
  15. Ranstorp, Hizb'allah in Lebanon, (1997), p.45 (Anglice)
  16. Ranstorp, Hizb'allah in Lebanon, (1997), p.45(Anglice)
  17. Diarium Washington Post 20 Decembris 2004 Lebanese Wary of a Rising Hezbollah. (Anglice)
  18. Hezbollah's Global Finance Network: The Triple Frontier (Anglice)
  19. LEBANON: The many hands and faces of Hezbollah (Anglice)
  20. Middle East Intelligence Bulletin (Anglice)
  21. Hezbollah missile threat assessed (Anglice)
  22. Amnesty (Anglice)
  23. [http://news.bbc.co.uk/2/hi/middle_east/72493.stm History of Israel's role in Lebanon (Anglice)
  24. Israelische Truppen dringen in den Libanon ein (Theodisce)
  25. Hezbollah (Anglice)
  26. Hezbollah Attacks Since May 2000 (Anglice)
  27. Hezbollah denies terrorist ties, increases role in government (Anglice)
  28. http://www.uni-kassel.de/fb5/frieden/regionen/Libanon/ursachen.html (Theodisce)
  29. Culture et conflit: Les attentats de 1986 en France (Francogallice)
  30. Haftbefehl gegen Irans Ex-Präsidenten beantragt (Theodisce)
  31. Der Tausendsassa des Terrors (Theodisce)
  32. Die Koalition der Korruptionsgegner (Theodisce)
  33. "Nasrallah Warns of 'Street Demonstrations' if National Unity Government is not Formed" (Anglice)
  34. "Aoun calls for national unity government" (Anglice)
  35. Helping Hand of Hezbollah Emerging in South Lebanon. (Anglice)
  36. „Der französische Staatsrat verbietet Al-Manar“ (Theodisce)
  37. Poll finds support for Hizbullah's retaliation (Anglice)
  38. Angus Reid Global Monitor: Polls & Research / Palestinians Hold Hezbollah in High Regard (Anglice)
  39. Angus Reid Global Monitor: Polls & Research / Hamas, Hezbollah Legitimate for Jordanians (Anglice)
  40. Arab world fed up with Hizbullah (Anglice)
  41. [1] Ministerium Rerum Externarum Israeliticum (Anglice)
  42. Foreign Terrorist Organizations (FTOs) Ministerium Rerum Externarum CFA (Anglice)
  43. Listed entities pursuant to the Anti-Terrorism Act (2001, c. 41) Regimen Canadae (Anglice)
  44. www.ag.gov.au (Anglice)
  45. Index societatum Alcaedae cognatarum (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]