Michael Aoun

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Michael Naim Aoun (Arabice ميشال عون Mīšāl ʿAūn, Francice Michel Aoun) est praefectus militaris Libanicus et dux factionis politicae ibidem.

Parentibus Christianis in Beryti suburbio Haret Hreik die 19 Februarii 1935 natus, ad summum imperium exercitus Libanici promotus in bello civile copiis praefuit. Ab anno 1988 functus est Primi Ministri et Praesidis muneribus, sed anno 1990 ab altero regimine Libanico, quod eius imperium legitimum esse negavit, Syriaque devictus in exsilium Francicum fugit.

Post Syriae recessum anno 2005 ex exilio revocatus atque ab ingenti multitudine admirantium receptus instituit Commotionem Nationalem Liberam, quae se cum Hizbullah, Amal, Marada, aliisque in foedus dedit, ut regimen everterent. Suffragatur ei magna vel fortasse maior pars Christianorum Libanicorum.


stipula Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!