Hasan Nasrallah

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hasan Nasrallah (Arabice السيد حسن نصرالله as-sayyidu Ḥasan Naṣrullah) est Secretarius Generalis atque dux factionis Libanicae Hizbullah.

Die 31 Augusti 1960 Beryti e stirpe nobili natus et inde titulo Dominus (سيد sayyid) ornatus, bello civili nascente cum propinquis suis in partes Libani meridionales, ubi Lares familiares residebant, redux scholas frequentabat. Ibidem se primum commotioni Amal applicavit et postea cum Machometo Fadlallah Heliopoli in media valle Bica nec non in Iraquia et Irania ad studia theologica convertit.

Post mortem ducis Amal, Abbas al-Musawi, anno 1992 factus est Secretarius Generalis Hizbullah. Hodie metu militis Israelitici deversatur in locis secretis neque nisi per televisionem populum alloquitur. In Libano atque paene undique regionum orientalium, gloriam nanctus est maximam, quod se anno 2006 Iudaeos dicit bello vicisse.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!