Nabih Berri

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nabih Berri (Arabice نبيه بري Nabīh Birrīyy) est princeps Parlamenti Libanici.

Parentibus Siitis Libanicis natus die 28 Ianuarii 1938 in Monte Leonino, iuris prudentiae studuit Beryti absque anno 1976 usque ad 1978 in Civitatibus Foederatis Americae habitavit.

Iuvenis sectabatur imamum Musa al-Sadr, quo incerta sorte in Libya ablato dux Commotionis Amal factus est anno 1980, dum militia illa implicatur acerbissimis belli civilis proeliis. Ab anno 1984 ter Minister factus est, 1992 autem princeps Parlamenti, quod summum est munerum, quanta Pacto quod dicitur nationale Libanico seponuntur Siitis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad politiam spectat. Amplifica, si potes!