Carnelevarium Alamannicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carnelevarium Alamannicum carnelevarium est modo Alamannorum celebratum. A carnelevario Rhenano eo distinguitur quod mores minus ad saeculum XVIII spectant quam ad memoriam paganorum.

Regiones eiusmodi carnelevarii sunt Alsatia, Badenia et Virtembergia, Helvetia.

Magnae civitates carnelevarii Alamannici sunt Rotovilla, Villinga, Basilia, Lucerna, minores sunt Sumelocenna, Oberndorfium, Doneschinga.

Nomen eiusmodi carnelevarii est Germanico sermone Fasnacht, Fastnacht vel similia. Secundum etymologiam popularem hoc verbum "noctem ante ieiunia" dicere vult. Rerum etymolgicarum periti autem dubitant de significatione fasa, fortasse origo carnelevarii minus ieiunia quam feria fertilitatis pagana fuit.

Pincacotheca[recensere | fontem recensere]

Alia coepta Vici[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cernelevarium Alamannicum spectant.