Iacobus Bernoulli
| Iacobus Bernoulli | |
|---|---|
| Jakob Bernoulli | |
| Natus | 6 Ianuarii 1655 Basiliae |
| Obiit | 16 Augusti 1705 ibidem |
Iacobus Bernoulli etiam Iacobus I. Bernoulli, quia etiam alius eius nominis exstat, mathematicus ac physicus Helveticus. Hac in pagina dextra natalis dies stylo novo redditur secundum calendarium Gregorianum, quod calendarium Basiliae anno 1584 introductum est. Illo tempore aliis in partibus Europae dies saepenumero adhuc stylo vetere reddebantur, quam ob rem etiam diem natalem secundum calendarium Iulianum invenias, qui dies est 27us Decembris 1654.
Primus verbo integralis usus est. Curvam spiralem logarithmicam examinavit cui sententiam "Eadem mutata resurgo" et nomen "spiralis mirabilis" dicavit.
Opera [recensere]
- Ars coniectandi
- Positionum de seriebus infinitis
Pinacotheca [recensere]
-
Epitaphium: Mortuus est "mente ad extremum integra". Infra spiralis cum verbis "Eadem mutata resurgo". Spiralis autem Archimedica est nec logarithmica.