Concilium Basiliense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Concilium Basiliense seu Basileense (1431-1449) fuit oecumenicum concilium ecclesiae catholicae. Hoc concilium a papa Martino V in urbe Helvetiae Basilia constitutum est, sed postea anno 1438 a papa Eugenio IV in Ferrariam et ab anno 1439 in Florentiam translatum est.

Contra istam minoritatem concilii papam Eugenium IV adhaerentem (multos episcopos) maioritas concilii (multi clerici simplices) in urbe Basilia anno 1438 schisma fecit usque ad annum 1449 cum antipapa Felice V (Amadeo VIII duce Sabaudiae). In concilio fiebant disputationes in causis fidei (haeretici, canonizatio, Immaculata Conceptio, Sancta Birgitta, indulgentia) et in causis reformationis. Patribus concilii placuit multitudo decretorum reformationis ecclesiae in capite et membris. Etiam fiebant ibi multi processus de episcopatibus et de bellis principum. Legatus concilii cum legato a latere papae anno 1435 in civitate Nemetocenna pacem in Francia fecit (bellum C annorum).

Concilium Basiliense in traditione Concilii Constantiensis decernens superioritatem concilii contra positionem papae climax finisque "conciliarismi" erat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Aeneas Sylvius Piccolomini, De rebus Basileae gestis (Fetmo, anno 1803)
  • Concilium Florentinum: documenta et scriptores. 5 voll. (Romae, 1940-1953)
  • Monumenta Conciliorum generalium seculi xv., Scriptorum, vol. i., ii. and iii. (Vindobonae, 1857-1895)
  • J. Haller, Concilium Basiliense, vol. i.-v. (Basiliae,1896-1904)
  • Sylvester Syropulus (al. Sguropulus); Robert Creyghton, interpr., Vera historia unionis non verae. Hagae Comitis: Vlacq, 1660 (Graece, Latine) Textus apud archive.org
  • Joachim W. Stieber, Pope Eugenius IV, the Council of Basle and the secular and ecclesiastical Authorities in the Empire. The Conflict over supreme Authority and Power in the Church (Studies in the History of Christian Thought 13) Leiden 1978
  • Johannes Helmrath, Das Basler Konzil; 1431 - 1449; Forschungsstand und Probleme, Köln 1978.
  • Giuseppe Alberigo, La chiesa conciliare. Identità e significato del conciliarismo (Testi e ricerche per le Scienze religiose di Bologna 19), Brescia 1981
  • Heribert Müller, Die Franzosen, Frankreich und das Basler Konzil (1431-1449), Paderborn 1990
  • Stefan Sudmann, Das Basler Konzil: Synodale Praxis zwischen Routine und Revolution (= Tradition - Reform - Innovation, t. 8), Peter-Lang-Verlag, Frankfurt 2005

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
Concilium Tridentinum Oecumenica Concilia Christian cross.svg

Concilia ab Ecclesiis orientalibus, Ecclesiis Orthodoxis et Ecclesia Catholica agnita:
Nicaenum I | Constantinopolitanum I | Ephesinum |


Concilia ab Ecclesiis Orthodoxis et Ecclesia Catholica agnita:
Chalcedonense | Constantinopolitanum II | Constantinopolitanum III | Nicaenum II


Concilia a sola Ecclesia Catholica agnita:
Constantinopolitanum IV | Lateranense I | Lateranense II | Lateranense III | Lateranense IV | Lugdunense I | Lugdunense II | Viennense | Constantiense | Basiliense | Lateranense V | Tridentinum | Vaticanum I | Vaticanum II


Concilia a solis Ecclesiis Orthodoxis agnita:
Quinisextum | Constantinopolitanum V | Synodus Hierosolymitana


Concilium a solis Ecclesiis orientalibus agnitum:
Ephesinum II