Compositum chemicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aqua, inorganicum compositum chemicum ubique praesens, quod maria componit.

Compositum chemicum, breviter chemicum, est materia ex quibusdam elementis chemicis compositis creata. Ex atomorum conspectu, reactio chemica atomos singulos in moleculas unit.

Hae moleculae ex singulis atomis coniunctis factae novas proprietates physicas ostendunt quibus elementa singula priora omnino carent. Scientia chemica autem potest has novas proprietates praedicere a proprietatibus atomorum singulorum qui in reactione chemica participant.

Composita autem distinguenda sunt a ligationibus metallicis et aliis misturis chemicorum sicut solutiones, quae moleculas singulas non formant aut vinculis chemicis omnino carent inter atomos constituentes. Propter vinculorum chemicorum existentiam, composita describi possunt per formulas chemicas quae unicas rationes stoichiometricas habent.


stipula Haec stipula ad chemiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg