Aesculapius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aesculapius caducifer.

Aesculapius (-i, m.) (Graece Ἀσκληπιός) filius Apollinis, semideus qui artem salutarem curavit. Chiro eum medicinam docuit.

Nonnullas filias habuit Aesculapius ab uxore Coronide, quarum sunt Salus (ὑγίεια) et Panacea (παναίκεια). Meditrina una filiarum nonnumquam habetur, quae creata est ex Meditrinalibus, quae omnes vinum novum bibentes celebrabant. Nomen huius festi Romani a medendo extractum esse dicitur.

Notissimus cultus Aesculapii Epidauri situs est.

Aelius Aristides scripsit libros sex de somniis quibus Aesculapium vidit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]