Alexius Palaeologus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Alexius Palaeologus, qui anno 1203 mortuus est, filius ut videtur Georgii Palaeologi magni hetaeriarchae et nepos Georgii Palaeologi qui pro Alexio I imperatore militaverat, anno 1198 uxorem duxit Irenam, imperatoris Alexii III filiam natu maximam. Propter hoc matrimonium haeres imperatoris factus est. Anno 1200 cum Theodoro Lascari Alexius Palaeologus Ibancum ducem Blachorum et Bulgarorum cepit. Anno 203 Alexius mortuus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Robert Lee Wolff, "The 'Second Bulgarian Empire': its origin and history to 1204" in Speculum vol. 24 (1949) pp. 167–206