Stuttgardia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Stuttgardia.

Stuttgardia (-ae, fem.) est personificatio urbis Stutgardiae, sculptura quam Henricus (Heinz) Fritz anno 1905 fecit. Sculptura destinata erat turri curiae quae in bello mundiali altero destructa est. Nunc ad parietem curiae recentioris affixa est. Exemplar effigiei fuit Elisa (Else) Weil, Iudaea Stuttgartensis, quae tyrannide nazista in Civitates Foederatas fugit, cuius corpus tum in sepulcreto Stuttgartensi vulgo Prag vocato sepultum est.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]