Quantum redactiones paginae "Adolfus Hitler" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m bot addit: yo:Adolf Hitler
Linea 203: Linea 203:
[[wuu:阿道夫·希特勒]]
[[wuu:阿道夫·希特勒]]
[[yi:אדאלף היטלער]]
[[yi:אדאלף היטלער]]
[[yo:Adolf Hitler]]
[[zh:阿道夫·希特勒]]
[[zh:阿道夫·希特勒]]
[[zh-min-nan:Adolf Hitler]]
[[zh-min-nan:Adolf Hitler]]

Emendatio ex 22:15, 28 Novembris 2009

Formula:Data hominis Adolfus Hitler[1] (18891945) fuit ab anno 1921 praeses Factionis Operarum Nationalis Socialisticae Germanicae (NSDAP) et inter annos 1933 et 1945 cancellarius; ab anno 1934 etiam Praeses Germaniae. Appellatus est dux (Theodisce: Führer) suae voluntatis causa. Propter crudelitatem suam Hitler una cum Iosepho Stalin mali imaginem ipsam saeculo XX esse putatur.

Vita

Hitler natus est Brunoduni in Austria die 20 Aprilis 1889. Pater fuit Aloysius Hitler, portitor; mater, Clara, nomine Pölzl nata. Adolfus a patre cottidie cingulo pugnisque inhumanissime verberabatur. Primos scholae annos, puer erat discipulus optimus; post scholam attamen otiosus. Desiderium suum esse pictor evanuit. Professores enim academiae artis Vindobonensis opera Hitleri nullius valoris esse iudicabant. Illo tempore Hitler ideas contra Iudaeos aliquorum virum politicorum peritorum (exempli gratia Caroli Lüger, Georgii Henricus Ritter de Schönerer) cognovit et eas multa apud eum valuerunt. Iam cum iuvenis erat et (anno 1909) Vindobonae in pauperorum deversorio vivebat, dicitur contradictiones animum suum saepe graviter perturbavant.

Post cladem belli orbis terrarum I, Hitler politicorum peritus esse constituit et ab anno 1929 factionis eius, quae vocata est Nazista, magnum exitum habuit.

Quamquam anno 1932 in secundo ordine praesidentiae petitionum die 10 Aprilis contra Paulum de Hindenburg (53.1%) et Ernestum Thälmann (10.1 %) pugnavit et cum 36.7 suffragis profligatus est, iam die 30 Ianuarii 1933, Hitler Cancellarius Germaniae a praeside Paulo de Hindenburg creatus est, cum quo raptim libertas et democratia migraverunt.

Hitler dicionem recepit in commotionem quae accedit Germaniae post Bellum Orbis Terrarum I. Oeconomia Germanica refecta, legionibus Germanicis rearmatis, dominioque fascista imposito, Hitler, magnas irae minas agente, studebat expandere Germanicum spatium vivendi (vulgo: Lebensraum) tantum, ut anno 1938 Austriam annexit terrasque Bohemicas.

Hitler finitimas civitatis Germaniae vastare coepit. Die 1 Septembris 1939, Poloniam irrumpens, Bellum Orbis Terrarum II incepit. Unum mensem Germania Poloniam expugavit, de qua multa annexa sunt ad Germaniam, ut Imperium Germanicum Maius (vulgo: Großdeutsches Reich) formetur. Mense Martii 1940 Daniam Norvegiamque et Maii Nederlandiam et Belgicam et Luxemburgum et Franciam irrupit. Die 22 Iunii 1941 Hitler insano indulsit labori et Unionem Sovieticam adortus est.

Hitler iudicabat Iudaeos culpam habuisse, quod Germani bello per totum orbem terrarum gesto primo, in quo Hitler miles fuerat, superati essent, quamobrem omnes Iudaeos necandos esse ratus ad sexagies centena milia eorum crudelissimo supplicio affecit.

Quando fuit maxima, Germania Nazista insidebat maiorem partem Europae. Deinde victa est. Fine belli, Hitler induxerat necandum undecies decies centena milia hominum, maior pars eorum necata in genocidio sedecies decies centena milia Iudaeorum, res quae nunc appellatur Holocaustus.

Inter postremos belli menses Hitler saepsit se oppido subterraneo Berolini et ibi die 30 Aprilis 1945, bello in Europa paene finito, cum sese superatum poenasque daturum esse intellexisset, mortem sibi conscivit cum uxore sua, Eva Braun, quam eodem die in matrimonium duxerat.

Opera

Scripsit etiam librum De proelio meo (Theodisce:Mein Kampf) inscriptum, quo quid de re publica sentiret fierique vellet aperte statuit. Modi scribendi difficillimi causa hoc opus vix legabatur.

Lege etiam

  • Ioachim Fest, Hitler. Eine Biographie. Francofurti ad Moenum, Propyläen 1973 (nova editio 2002)
  • Ron Rosenbaum, Explaining Hitler: The Search for the Origins of His Evil, 1998 (id est Latine "Adolfum Hitler explicare: pravitatis eius fontium inquisitio”.)

Pelliculae

Notae

  1. Adolfus Hitler: ad litteram fortasse Adolfus Casarius quia Hütte = 'casa'. Attestatio nominis est hic: Ephemeris.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Adolfum Hitler spectant.


Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA