Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Fascismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Unam legis e paginis de
disserentibus

Fascismus interpretatione angustiore fuit motus politicus qui in Italia post primum bellum mundanum exarsit; sensu latiore, omnes motus similes ita appellantur, in primis motus socialistarum nationalium duce Adolfo Hitler in Germania et motus Francisci Franco in Hispania: latissimo autem vulgatissimoque sensu, fascismus est actio imperiosa vel mera ad eandem inclinatio.[1]

Natus est politicus motus partim responsus ad Russicam Bolscevicamque rerum novarum cupidinem anni 1917 et adversus asperas opificum agricolarumque seditiones quae in Italia in biennio ut dicitur rubro summum fastigium ceperunt, partim conflictus contra liberalem popularemque politicam doctrinam multum bello vulneratam.

Fascismi nomen de Italiano verbo fascio 'fascis', nam fasces lictorum apud antiquos Romanos erant insignia unitatis atque rei publicae potestatis.

Inter auctores fascismi erat Benitus Mussolini, iam ab Italico Factione Socialistica expulsus propter quod Italiae ingressum in primum bellum mundanum vellet; qui die 23 Martii 1919 parvam manum Fasci Italiani di combattimento 'Fasces Italici pugnantes' appellatam conlegit.

Utrum fascismo quidam modus oeconomicus sit proprius, disputatur, sed multi qualitates in nationibus fascisticis concordes notaverunt, ita ut eae oeconomiae fascisticae dicantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Webster's Collegiate Dictionary, ed. decima (Novi Eboraci: Merriam-Webster, 1985), s.v. fascism.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ciano, Galezzo. 2001. The Ciano Diaries, 1939–1943. Simon Publications. ISBN 1-931313-74-1.
  • Gentile, Giovanni. 1932. "The Doctrine of Fascism." Enciclopedia Italiana.
  • Goebbels, Joseph. 2019. Goebbels on the Jews: The Complete Diary Entries: 1923 to 1945. Ed. Thomas Dalton.
  • Hitler, Adoph. 1925 Mein Kampf. Pars.
  • Mosley, Sir Oswald. 1968. My Life. Nelson Publications.
  • Mussolini, Benito. 2006. My Autobiography: With "The Political and Social Doctrine of Fascism." Dover Publications. ISBN 0-486-44777-4.
  • Mussolini, Benito. 1998. My Rise And Fall. Da Capo Press. ISBN 0-306-80864-1.
  • de Oliveira Salazar, António. 1939. Doctrine and Action: Internal and Foreign Policy of the New Portugal, 1928–1939. Faber and Faber.
  • de Rivera, José Antonio Primo. 1971. Textos de Doctrina Politica. Matriti.
  • Sternhell, Zeev, Mario Sznajder, et Maia Asheri. 1994. The Birth of Fascist Ideology: from cultural rebellion to political revolution. Conv. David Meisel. Princetoniae: Princeton University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad fascismum spectant.