Britannia (provincia Romana)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Britannia erat provincia Romana in insula Britannica maxima instituta, ante quam Angli Saxonesque eam saeculo V expugnaverunt.

Provincia Britannia (47 - 207)[recensere | fontem recensere]

Locus.
A.D. 78 - A.D. 84.

Tiberio Claudio caesare, Trinobantes, Britannorum princeps natio, in duarum dierum proelio a praetore Vespasiano et a legato A. Plautio victi sunt. Anno 47, Britannia provincia Romana condita est, et caesar Claudius legatum pro praetore Plautium provinciae praeficit. Sequentes legati Augusti pro praetore fuerunt:

Provincia divisa (207 - 293)[recensere | fontem recensere]

Septimius Severus impüerator Britanniam in duas provincias, Britanniam Inferiorem et Britanniam Superiorem

Britannia in provincias quattuor divisa[recensere | fontem recensere]

Anno 293 Diocletiano regnante, dioecesis quattuor provinciarum facta est, cum duobus imperiis militaribus. Iam sera aetate Romana saepe Britannia ab Augustis usurpatoribus regnabatur. Augusti Romani "legitimi" copias e Britannia deducebant, ut alias partes imperii in terra continente in Germanos et Parthos defenderent, quam ob rem Britannia erat in barbaros sine praesidio. Imperatores a honestioribus localibus creabantur qui Britanniam necnon vicinas provincias occidentales defenderent.

Sed erat dilemma usurpatorum: si imperium suum defenderent ipsis cum copiis in terram continentem in Augustos Romanos legitimos progrediendum esset Britannia sine praesidio relicta; si Britanniam defenderent, Caesares legales in terra continente in Britanniam expugnandam praepararent. Inter alios et hi in Britannia purpuram sumpserunt: Magnentius anno 350, Magnus Maximus,Marcus, Gratianus atque Constantinus.

Finis Britanniae Provinciae[recensere | fontem recensere]

Postremo Caesar Honorius Britannos deiuvabat in barbaros anno 412, dicens eis seipsis auxiliandum esse.


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nigel Faulkner. The Decline and Fall of Roman Britain. Stroud Glocestriae: Tempus Publishing. 2000. ISBN 0-7524-1458-5
  • Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
  • Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
  • Martin Henig, The Art of Roman Britain. Londinii: Batsford, 1995. ISBN 0-7134-5430-X (Paginae selectae apud Google Books)
  • A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
  • Peter Salway, The Oxford Illustrated History of Roman Britain. Oxonii: Oxford University Press, 1993
  • Peter Salway, Roman Britain. Oxonii: Oxford University Press, 1984

Nexus interni