Roman numeral 10000 CC DD.svg

Pupa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Puella cum pupa. Tabula ab Iwanowitsch Surikow picta.

Pupa vel pupula est effigies ad formam hominis aut animalis cuiusdam ficta. Pupae sunt post initium cultus humani notae, ex variis materiis factae, praecipue ex saxo, argilla, ligno, osse, textile, charta, murrinis, cummi elastica, et plastico.

Usus[recensere | fontem recensere]

Pupae non solum crepundia liberorum sunt, sed etiam saepe adultis placent.

De pupis antiquis[recensere | fontem recensere]

Pupa Crepereiae Tryphaenae, 2° saeculo p.C.n.
Pupa eburnea, 2° saeculo p.C.n., inventa Vallerani anno 1990

Pupae antiquae e variis materiis constabant. Quaedam fuisse e cera constat, quae plagunculae vocabantur[1]. Talibus ludicris utebantur iam a prima infantia parvuli, teste Plutarcho, qui ludos filiolae, anno aetatis secundo mortuae, memorat[2]. Daniella Gourevitch tradit fuisse duo genera puparum apud Romanos : pupae ad imaginem infantium, quarum nihil nisi effigies inventae sunt, praecipue in monumentis, et pupae ad imaginem feminarum, praecipue eburneae vel ligneae, vel etiam testeae, quarum fere triginta exemplaria adhuc in puellarum sepulcris inventa sunt. Putat Gourevitch haec ludicra facta esse non solum ad puellas delectandas sed etiam ut discerent quid esset corpus femininum, id est corpus illius, quae, ut ipsae, mater matronaque futura esset [3].

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad pupas spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De pupis antiquis[recensere | fontem recensere]

  • Becq de Fouquières, Les jeux des Anciens. Leur description, leur origine, leurs rapports avec la religion, l’histoire, les arts et les mœurs, Lutetiae, C. Reinwald, 1869. [3]
  • Dasen, Veronica, Histoire et archéologie de la culture ludique dans le monde gréco-romain. Questions méthodologiques, in Kentron 34, p. 23-50, 2018 [4]
  • Manson, Michael. Histoire d'un mythe : les poupées de Maria, femme d'Honorius. In: Mélanges de l'École française de Rome. Antiquité, tomus 90, n°2. 1978. pp. 863-869. [5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Confer Graece πλαγγών. Becq de Fouquières, Les jeux des Anciens. Leur description, leur origine, leurs rapports avec la religion, l’histoire, les arts et les mœurs, Lutetiae, C. Reinwald, 1869.
  2. Plutarchus, Consolatio ad uxorem, II, [1]
  3. Gourevitch Danielle. La matrone romaine poussée à la procréation. In: Topoi. Orient-Occident. Supplementum 10, 2009. Femmes, cultures et sociétés dans les civilisations méditerranéennes et proche-orientales de l’Antiquité. [2]
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!