Roman numeral 10000 CC DD.svg

The Catcher in the Rye

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The Catcher in the Rye ('Exceptor inter secale') est mythistoria J. D. Salinger, die 16 Iulii anno 1951 edita.[1] Liber controversus, primum adultis editus, lectoribus adulescentibus gratissimus factus est propter eius materiam angoris adulescentium et alienationis socialis.[2][3] In paene omnes linguas maiores conversus est.[4] Circa 250 000 exemplaria quotannis venduntur, totis venditionibus plus 65 milliones exemplarium.[5] Holden Caulfield, protagonista mythistoriae, icon rebellionis adulescentium facta est.[6] Mythistoria etiam multiplices tractat res identitatis, iuncturae, amissionis, coniunctionis.

Mythistoria inter centum optimas mythistorias Anglicas post 1923 scriptas in Time comprehensa est,[7] et a Modern Library et eius lectoribus una ex centum optimis mythistoriis Anglicis saeculi vicensimi aestimata est.[8] Anno 2003, loco quinto decimo in The Big Read inspectione BBC perscripta est.[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ulin 2010.
  2. Costello et Bloom 2010.
  3. Carte 2000.
  4. Magill 1991:1803.
  5. Secundum List of best-selling books, commentarius prior (Yardley 2004) plus 20 millione dicit.
  6. Merriam-Webster's Dictionary of Allusions By Elizabeth Webber, Mike Feinsilber p.105.
  7. Grossman et Lacayo 2005.
  8. Guinn 2001.
  9. "The Big Read", BBC, April 2003.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad The Catcher in the Rye spectant.